Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
47 Praefecto Urbis, qui a. 359. ethnicae superstitioni valedixit. Anicii autem sicut opibus, auctoritate, ingenio et dignitatum subselliis; ita pietate, zeloque Christianae religionis excelluerunt. Demetrias Virgo, ad quam S. Hieronymus suam direxit epistolam, hac ex familia prognata fuit. „Rhetorum disciplina est, scribit S. Doctor, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate ornare, quem laudes, ut ramorum sterilitatem radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina, et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit consulatum. Aut proferendus Olybrius Virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma ingemuit.“ Ex Aniciorum, in varios divisa ramos gente orti sunt: S. Paulinus, Nolae in Campania Episcopus; S. Felix III. Papa; S. Gregorius M., ut de aliis Summis Pontificibus taceam, qui ex eadem familia serioribus saeculis ortum duxere, postquam illa nomenclationem de Comitibus, vel Contiorum adoptavisset.1) Severinus Boetius duas successive duxit uxores, primae nomen fuit Elpis vel Helpes, de qua Festi senatus Principis filia notat Vallinus2) „Ea autem Ilelpes dotibus animi longe corporis fortunaeque bona superavit: Scripsit enim versus emendatissimos, scribentique marito suavissimus genius adsedit.“ Ipsa composuit hymnos in honorem SS. Apostolorum Petri et Pauli, quos hodie quoque canimus et legimus in Breviario festo die horum Sanctorum Apostolorum, quorum primus incipit „Decora lux aeternitatis“ et alter „Beate Pastor Petre clemens accipe.“ Soror Helpis mater fuit S. Placidi Martyris, unius e primis discipulis S. Benedicti Abbatis. Secunda, quam prima sine liberis mortua sibi despondit Boetius, uxor, Rusticiana nomine, filia fuit Symmachi viri Consularis et spectatissimi, quem ipse Boetius sanctum, porro virum totum ex sapientia virtutibusque factum, denique pretiosissimum generis humani decus vocat.Q Praeter hanc duas alias filias habuit Symmachus, Gallam et Probam. Priorem inter Sanctos Caelites colit Ecclesia 5-a Octobris, de qua haec leguntur in Martyrologio: „Romae sanctae Gallae viduae, filiae Symmachi Consulis, quae viro suo defuncto apud Ecclesiam beati Petri multis annis orationi, eleemosynis, jejuniis, aliisque sanctis operibus intenta permansit, cuius felicissimum transitum sanctus Gregorius Papa descripsit“ nimirum in libro quarto Dialogorum. Ad S. Gallam S. Fulgentius Episcopus scripsit epistolam, et sic inscripsit: Dominae vere illustri et in Christi timore venerabili filiae Gallae, servorum Christi famulus in Domino salutem.“ Quod adtinet ad Probam alteram Symmachi filiam, haec virginitatem perpetuam vovit, servavitque, — teste eodem S. Fulgentio, qui in citata ad Gallam epistola his laudum encomiis Probam celebrat: „De quibus jejuniis et obsecrationibus non est nunc latius disserendi locus. Disponimus enim (si Dominus voluerit, et si vixerimus) ad sororem tuam sanctam Christi virginem Probam, quam Dominus hoc tempore praecipuum in Urbe Roma dare dignatus est virginitatis et humilitatis exemplar, de jejunio et oratione scribere, — — cuius tibi praecipue sancta conversatio est in omnibus imitanda: quae cum sit avis atavisque nata consulibus, et deliciis regalibus enutrita, tanta illi est humilitas dono gratiae coelestis infusa, ut amore subjectionis, et usu serviendi, dominam se aliquando fuisse nesciat, cum omnes domi') Vide Aschbach: Die Anicier und die römische Dichterin Proba. Sitzungs-Berichte der kais. Akademie der Wissenschaften phil. Classe Band 64. Wien 1870. — s) In vita Boetii. — “) De consol, phil. lib. I.