Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
46 autem capite plexus est; et demum Severinus Boetius Ticinum deportatus, ac in turri occlusus, gladio percussus occubuit. Eius vero corpus, veritus iniquus Eex ne illi a catholicis cultus exhiberetur, uti Martyri, clam tumulari praecepit. At paulo post Theodorico e vivis erepto, cives Ticinenses corpus Severini Boetii in Basilicam Beato Petro Apostolorum Principi dicatam, et nomine ad caelum aureum distinctam transferre, et honorifico sepulchro condere curarunt. Exinde sacras hasce exuvias, non secus ac Martyris, catholici venerari ceperunt; proindeque cultum Severino exhibitum ab eius obitu originem duxisse ex probatissimis monumentis satis evincitur. Iiaec quidem iure meritoque permoverunt Ticinenses cives aliosque plurimos, pi’aesertim doctrina praestantes, ut huiusmodi cultus, ob eam, quam praefert, nobilitatem insignemque vetustatem, ab Apostolica Sede confirmatio postularetur. Quibus tandem votis obsecundare maxime cupiens hodiernus Ticinensis Episcopus, Ordinaria potestate constructis processualibus tabulis, de immemorabili eodem cultu affirmativam iuridicam sententiam dicere minime dubitavit, eamque supremae Apostolicae Sedis iudicio de more subiecit. Hinc postquam ea, quae a sa. me. Urbani Papae VIII constitutione sancita sunt, rite praestita fuere, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis Comitiis subsignata die penes Vaticanas Aedes habitis, Emus et Rmus Dominus Cardinalis Lucidus Parochi, Causae huius Relator, sequens proposuit Dubium : An sententia lata a reverendissimo Domino Episcopo Papiensi sit confirmanda in casu, et ad effectum de quo agitur} Eminentissimi porro et reverendissimi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accurato examine perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara, Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuerunt: Affirmative, seu sententiam esse confirmandam. Die 15 decembris 1883. Facta postmodum de praemissis per infrascriptum Secretarium Sanctissimo Domino Nostro Papae Leoni XIII fideli relatione, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae ipsius Congregationis ratum habuit et confirmavit die iisdem mense et anno. L. f S. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Operae pretium duxi appositum Decretum paucis comitari observationibus, ut appareat, qua de re caeterum nemo Catholicorum dubitavit, quam false assertum, efifutitumque fuerit, quod in nonnullis legebatur volantibus pagellis, ope praemissi Decreti ethnicum hominem pro Sancto declaratum fuisse. Anicius Manlius Severinus Boetius, sic enim pleno nomine vocabatur, Romae natus est circa annum Domini 475. Ortum duxit ex antiquissima, illustrissima, opulentissimaque apud Romanos Aniciorum gente, quae Seminarium fuit Praefectorum Urbis, vel Praetorio, vel Provinciarum, Senatorum et Consulum: nec defuerunt inter Anicios, qui ad Imperialem majestatem, dignitatemque eluctabantur: nempe Anicius Petronius Maximus et Flavius Anicius Olybrius, qui Theodosii M. neptem, et Valentiniani III. filiam uxorem duxit, quive Ecclesiam S. Euphemiae honoribus dicatam, Romae exstruendam jussit. Aniciorum familia e Patriciis Romanis familiis prima fuit, quae Christianam amplexa est fidem, signum praeferente Junio Auchenio Basso,