Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

45 VII. Sequens emanavit S. Rituum Congregationis DECRETUM. PAPIÉN. CONFIRMATIONIS CULTUS AB IMMEMORABILI TEMPORE PRAESTITI SERVO DEI Seyerino Boetio PHILOSOPHO MARTYRI SANCTO NUNCUPATO. Anicius Manlius Torquatus Severinus Boetius ex nobilissima inter Romanas Anicia familia progenitus, eximiae doctrinae laude floruit, sed multo magis Christi­anae pietatis studio extitit conspicuus. Divitiis affluens pauperes ac miseros liberali- täte et benevolentia impense iuvit, philosophica et mathematica studia summopere coluit, theologicis quoque animum applicuit, de quibus disciplinis egregia etiam edi­dit volumina. Quum tot tamque insignia virtutis et ingenii argumenta praebuisset, primum a Theodorico Gothorum Rege, qui tum Italiae sortes moderabatur in Sena­torum Collegium cooptatus, dein ad supremum consulatus honorem evectus est. Hisce autem auctus honoribus Severinus Boetius, haud neglecto, quo fun­gebatur, munere reipublicae gubernandae, curas omnes ad bonum Ecclesiae procu­randum potissimum convertit. Quare Theodoricus tanti Viri praestantiam demiratus, eum singularis benevolentiae et aestimationis signis complecti non destitit. Verum quum Iustini senioris Imperatoris opera, res Catholica in Arianorum perniciem re­floresceret, Rex Theodoricus qui eousque Catholicos humanissime tractaverat, ratus re­gnum suum haud stabile fore, nisi Catholicam Religionem ulterius promoveret, et iustitiam in tuto collocaret, acerrimus, uti erat, Arianae haeresis sectator, ira efferbuit, et Catholicam Fidem subdolis artibus insectandam sibi proposuit. Idcirco tres prae­cipuos Catholici nominis proceres perdere deliberavit, nempe Ioannem primum Sum­mum Pontificem, Symmachum Patricium et Severinum Boetium Consulem; his enim de medio sublatis, reliquos Catholicae Fidei cultores animo facile deiectum iri arbi­trabatur. Hinc Regis imperio Ioannes Summus Pontifex comprehensus et Ravennam ductus, ibi in teterrimo carcere inedia aliisque aerumnis confectus obiit; Symmachus Nr. 1501. De immemo­rabili cultu Servo Dei Severino Boetio prae­stito :

Next

/
Thumbnails
Contents