Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

16 Nr. 846. Unio goritien- sis Sacerdo­tum aegre va­lentium com­mendatur. In Circularibus Dioec. litteris a curr. sub Nr. 265, quoad Unionem aegre valentium Sacerdotum Meranensem seu rectius nunc jam Goritiensem significatum fuit, quod rectificata ejusdem statuta in primordiis labentis anni publicanda sint. Directio Unionis, promissioni suae conformiter statuta haec typis vulgavit et horsum iis cum precibus exhibuit, ut eadem cum Clero ADioecesano communicarentur, ipsa vero unio benevolentiae ejusdem ultro quoque commendaretur. Hanc finis, quem prose­quitur, commendat. In gratiam tam illorum, qui socii jam sunt Unionis, quam illo­rum, qui tales fieri volunt, adjacet exemplar revisorum, sive rectificatorum statutorum, nec non folium, in quo novi socii, nomina sua signare poterunt, quibus is concedi­tur favor, ut sua pensa missarum persolutione perstringere valeant. Folia, quae no­vorum sociorum nomina exhibebunt, ad Unionis directionem Goritium transponantur. Strigonii, die 6-a Februarii, 1884. Joannes Cardinalis Simor m. p. Arciii-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents