Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
17 IV. Quod ministerii mei munus me admonet, annuncio Vobis, VV. FF. et FF. in Clito Dilectissimi! Quadragesiinale, quod imminet, tempus, dies nempe salutis ad redimenda peccata, salvandasque animas salubriter eo fine institutum, ut Christi fideles ad celebrandam, riteque agendam Resurrectionis Dominicae festivitatem plenius incumberent, et sacro hoc tempore admissa per anni circulum delicta non plangerent modo, sed etiam expiarent, carnemque abstinentia a cibis vetitis, ac jejunio mortificantes, animum simul ab illicitis cupiditatibus cohiberent, ac hostiam viventem ac Deo placentem, exhiberent. Non enim nisi expurgato veteri fermento, fermento malitiae et nequitiae, nec nisi praevia ac sincera ad Deum conversione, cuiquam fas est accedere ad coelestem mensam, in qua sumitur Agnus immaculatus, qui Pascha nostrum immolatus est Christus. Paucis his verbis exprimuntur, ac velut in nucleo continentur, quae Pastores animarum in obsequium etiam decreti SS. Concilii Triden- tini de sacro hoc quadragesimali tempore denunciare debent. Statuto 30. Synodi Dioecesanae Strigoniensis de a. 1859. rectissime dicitur, Sacram Quadragesimam esse tempus acceptabile, esse dies salutis exemplo Salvatoris Nostri Dei, et SS. Apostolorum consecratos, stricte dies orationis et jejunii, ut immutetur habitus peccaminosae nostrae vitae in cinere et cilicio, ut jejunemus et ploremus ante Dominum, quia benignus et misecors est. Quae ibidem in Ecclesiis cum fideli populo asservandae proponuntur ac synodaliter praescribuntur devotiones, fideliter ac pie, atque ad omnem amussim persolvantur. E vestris adhortationibus intelligant populi parochiani verorum Christi discipulorum et obedientium Ecclesiae filiorum esse, carnem suam crucifigere cum vitiis et concupiscentiis suis;') arctam esse viam, quae ducit ad perditionem :9‘) regnum Dei vim pati, et violentos rapere illud;*) non solis Religiosis vel Sacerdotibus, sed omnibus sine discrimine dixisse Christum, „Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.“4) Rem proinde hanc non esse meri consilii, sed praecepti. Quod vel ex exemplo liquet Doctoris Gentium, qui extraordinariis licet gratiis cumulatus, virtutum omnium exercitio firmatus, victoriam de interno hoste, de spiritualibus inimicis, absque sui abnegatione, et carnis afflicta- tione, jejunio, abstinentia sperare non audebat. „Castigo, inquit, corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar.“Q Si S. Paulus a Domino tamquam vas electionis/’) vocatus ad Apostolatum, de salute metuit Nr. 933. Quadragesimale tempus et jejunium annuncian- dum, et praescriptae pro populo et Clero devotiones asservandae. ') Gal. 5, 24. — *) Matth. 7, 13. — s)Matth. 11, 11. — 4) Matth. 16, 24. — e) I. Cor. 9, 27. — «) Act. 9. 15.