Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
tia et laboribus assecutus est, ut brevi annorum cursu multa praeclare facta concluderet. Itaque de istius regionis bono valde solliciti sumus; et dum de provehendis per Africanas plagas commerciis civilique cultu his ipsis diebus in Europa consulitur, Nos quidem auspicatiore ad salutem consilio Evangelii lumen per ea loca propagare tuerique conamur. — Atque in primis cogitationes Nostras ad se hoc tempore convertit illa non tam urbs, fere enim nulla est, sed memoria urbis opulentae olim atque imperiosae. Carthaginem intelligimus: quam si memori admiratione suspiciunt posteri, quod multis rebus pace belloque floruerit totius Africae princeps et romanae aemula magnitudinis, multo magis suspiciant ob Christianas laudes oportet. Ipsa quippe, nota omnibus et vulgata commemoramus, religionem Christianam sibi ab urbe Roma allatam maturrime complexa est, tamque studiose retinuit, ut sanctissimorum virorum proventu martyrumque fortissimorum numero cum paucis civitatibus comparanda sit. Carthaginiensibus Episcopis iam inde ab ultima antiquitate haec dignitas obtigit, ut primatiali potestate Africae universae praeessent. Quod si postea, semel atque iterum vastantibus Africam barbaris, omnia cum religiosa tum civilia decora uno interitu occiderunt, ipsa civitate principe funditus deleta, permansit tamen veterum gloria meritorum, maximeque laus Sedis Archiepiscopalis, quam magnus Cyprianus sapientia et virtute sua non paucos annos nobilitatam martyrio demum consecravit. — Nos igitur harum rerum cogitatione adducti paternaque benevolentia Christianos ex Africana gente complexi, cum magnopere velimus administrationem rei sacrae apud eos firmius stabiliri, maturum esse censuimus, ut throni Archiepiscopalis honor, auctoritate Nostra, Carthagini restitueretur: quapropter hac de re Litterarum apostolicarum exempla vobis singulis, Venerabiles Fratres, propediem reddi iussimus. Minime dubitamus, quin pro summo vestro in Ecclesiam studio magnopere iucunda Vobis accidat ista pervetustae Sedis Archiepiscopalis velut ad vitam revocatio: eodemque tempore non minus gratum acceptumque Vobis fore confidimus, quod amplissimum Collegium vestrum supplere viris decrevimus bene de Ecclesia meritis, quos doctrina, virtus, rerum usus, munera gesta valde commendant. Ii autem sunt: Carolus Laurenzi Episcopus Tit. Amatensis, S. R. et U. Inquisitionis Assessor, quem S. R. E. Cardinalem Ordinis Presbyterorum in Consistorio Secreto die 13 Decembris 1880 creavimus, hodieque publicamus; Michaelangelus Celesia, Archiepiscopus Panormitanus ex Ordine S. Benedicti; Antonius Monescillo y Viso, Archiepiscopus Valentinus; Gulielmus Massaia, Archiepiscopus Tit. Stauropolitanus, ex Ordine Minorum Capulatorum; Caelestinus Ganglbauer, Archiepiscopus Viennensis ex Ordine S. Benedicti; Zephyrinus Gonzalez y Diaz, Archiepiscopus Hispalensis ex Ordine Praedicatorum ; Carmen Merosi Gori, S. Congregationis Consistorialis et S. Collegii Secretarius; Ignatius Masotti, S. Congregationis Episcoporum et Regularium Secretarius; Isidorus Verga, S. Congregationis Concilii Secretarius. 184