Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

183 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE X. NOVEMBRIS AN. MDCCCLXXXIV. VENERABILES FRATRES! Quam aspera in Ecclesiam saevire procella pergat, quam crebrae sint ob banc caussam quamque graves Nobis praesertim, qui ad gubernacula sedemus, solli­citudines animi subeundae, nemini fortasse melius est quam Vobis cognitum, qui in administranda cliristiana republica consilium Nobis operamque praestare pro digni­tate vestra soliti, saepe in mediis rerum difficultatibus Nobiscum una versamini. Postea vero quam, datis in id Litteris Encyclicis, consilia et artes societatum clan­destinarum libere aperuimus, quod omnino a Nobis et officii Nostri et salutis publicae ratio postulabat, inveterata inimicorum odia gravius etiam videntur exarsisse, ut me­tuendum sit, ne magis laboriosa certamina dies afferat. — Verumtamen quoscumque demum casus inimica vis invexerit, securi suscipiemus: in tutela enim patrocinioque Dei omnipotentis conquiescimus, cuius est beneficio datum tributumque Ecclesiae suae, ut, eo auspice et adiutore in omne tempus victrix, in ipsis dimicationibus crescendi caussas inveniat. Quod quidem si superiorum saeculorum, quotquot ab Ecclesia con­dita fluxerunt, non esset memoria testatum, satis ea confirmarent quae nos ipsi hoc tempore perspicimus. Ecce hoc ipso teterrimo bello, quod adversus catholicum nomen diu deflagravit, nihil sibi metuens Ecclesia defungitur: atque in eo maxime trium­phat, quod in tam pervagata opinionum morumque corruptela, quando summum bo­num, quae est fides Christiana, circumfusis undique insidiis in periculo vertitur, non rara occurrunt experrectae virtutis documenta, concordiaeque, caritatis, fortitudinis exempla passim in populo christiano renovantur. — Eodemque tempore novas eas- que peramplas regiones Evangelio christiano videmus Dei munere reclusas. Viget ca­tholicum nomen in America: foederatarum civitatum Episcopi hoc ipso mense con­cilium acturi sunt, deque ecclesiastica disciplina rite ordinanda communi iudicio deliberaturi. Viget idem ac propagatur apud Australianos, apud Indos, variisque Orientis partibus, ita ut Christianorum multitudo quotidianis propemodum aucta in­crementis alios atque alios vicario munere apostolico rectores persaepe requirat. De Africa vero, quamvis magnam adhuc partem Christianae sapientiae ex­pers cultu inhumano silvescat, illud tamen Nos iucunde afficit beneque in posterum sperare ihbet, quod instituta cliristiana satis iam coluntur in septenptrionali, quae mari alluitur, ora. — Qua in re non exigua sunt merita unius viri ex amplissime Collegio vestro, qui communi Africanae gentis saluti quam maxime intentus, instan­Nr. 6171. Allocutio con- sistorialis . Summi Pon­tificis. i t 1 1 1 5 L i 1

Next

/
Thumbnails
Contents