Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

182 sasque ceteras, de quibus Archiepiscopum cognoscere ius est, cognoscat et dirimat. Cetera omnia, quae ad pastoralis officii munus pertinent, libere gerat. — Synodos Dioecesanas constitutis lege temporibus tabendas curet. Collegium Canonicorum Me­tropolitanorum, secundum praescripta legum ecclesiasticarum, ubi primum fieri poterit, instituat. Unus ex Canonicis primus esto in Collegio, Archidiaconi dignitate auctus; duoque canonice eligantur, quorum alter Theologi, alter Poenitentiarii officium gerat. Seminarium Carthaginiense educendis sacrorum alumnis perpetuo addictum sit. — Per interregnum administratio Archidioeceseos geratur secundum praescripta Littera­rum Apostolicarum Benedicti XIY Ex sublimi et Quam ex sublimi. De ecclesiis Suffraganeis, de finibus describendis, itemque reliquis de rebus, quae ad perfectam Archidioeceseos constitutionem pertineant, integrum Nobis esse volumus id quod expedire videbitur opportune decernere. — Demum Venerabili Fratri Nostro Carolo Martiali S. R. E. Cardinali Lavigerie Archiepiscopo Algeriensi, Administratori Tunetano, mandamus ut ea omnia, quae his continentur Litteris No­stris, exequatur: idque vel per se, vel per interpositam personam in ecclesiastica dignitate constitutam. Volumus autem omnia et singula, quae per has Litteras decrevimus, firma, stabilia, rata, uti sunt, ita in omne tempus permanere: neque iis quidquam officere ullo modo posse, ne Nostras quidem et Cancellariae Nostrae regulas, quibus omnibus, horum decretorum gratia, derogamus. Nulli ergo hominum liceat has Litteras Nostras infringere, vel eis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesum- serit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae mil­lesimo octingentesimo octuagesimo quarto, Kal. Novembris, Pontificatus Nostri anno septimo. C. Card. SACCONI Pro-Datarius — F. Card. CHISIVS VISA De Cvria I. De Aqvila e Vicecomitibvs. Loco f Plumbi Reg. in Secret. Brevium I. Gvgnonivs. Strigonii, die 30-a Novembris, 1884.

Next

/
Thumbnails
Contents