Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

181 morum disciplinam salubria: amplificatae paroeciae : auctae scbolae: sodalitates pietatis caussa plures coalitae. Haec satis prospera initia spem plurimis fecerant fore ut, deductis coloniis in eum tractum in quo sita Carthago fuit, revocari aliquando ab interitu posset Af­ricanarum princeps urbium, et secundum instituta maiorum novum a Pontifice Ro­mano Episcopum accipere. Cui quidem spei partim respondisse exitum laetamur: cetera responsurum, Deo adiutore, non diffidimus. Nam Vicariatus Tunetani admini- strationem adeptus Archiepiscopus Algeriensis S. R. E. Cardinalis Carolus Martialis Lavigerie, ad propagationem fidei stabilem que rei sacrae constitutionem vir sapiens atque impiger animum appulit. Multas res perfecit utiliter spatio perbrevi: nec pauca suscepit ad excitandam e cineribus suis Carthaginem opportuna. Et sane in regione Mégara proxime a situ, quem Cyprianus cruore suo dedicavit, nec longe admodum a loco sepulturae eius, in ipsis ruinis Carthaginiensibus aedes episcopales cum aedi­cula extruxit: ibique accolae et finitimi, praesertim egentes et calamitosi, miseriarum solatium quotidie reperiunt. Presbyteros in ipsa domo episcopali, itemque Tuneti, aliisque Vicariatus frequentioribus locis ad officia sacerdotalis muneris obeunda con­stituit: quibus ipsis officiis sodales Franciscales Capulati dare operam strenue perse­verant. In regione, quae Byrsa audit, Seminarium Carthaginiense condidit: cuius alumni in novae Dioecesis spem succrescentes ad theologiam, ad philosophiam, ad humaniores litteras idoneorum doctorum curis magisterioque erudiuntur. Ad Paroecias pristinas novas adiunxit non paucas: unam que ex iis in sacello constituit, quod a sancto Ludovico nuncupatur, eo ipso in loco unde rex pientissimus ab hac brevitate vitae ad sempiterna in caelis bona evocabatur. Praeterea hospitalem domum senectute et egestate coniuncto incommodo laborantibus; valetudinarium aegrae plebi curandae: aedificia adolescentibus utriusque sexus educandis aperuit. Quibus illecti commodis et beneficiis satis multi iam incolere ea loca coeperunt in spem auspiciumque revicturae civitatis. Denique perfecit, ut ad tuitionem Archiepiscopi rerumque coeptarum abso­lutionem necessarii sumptus perpetuo suppeterent. Igitur cum haec, quae commemorata sunt, diligenti consideratione momento­que singula suo ponderaverimus, perrogata etiam sententia sacri Consilii christiano nomini propagando; quod universae Christianae reipublicae faustum sit, maximeque Afrorum saluti ac dignitati bene vertat, Sedem Archiepiscopalem Carthaginiensem harum litterarum auctoritate restituimus. Proptereaque eos fines agri Tunetani, in quibus olim Carthago erat, quique hoc tempore quinque pagos complectuntur nempe La Marsa, Sidi Bou Saüd, Douar es Chott, La Malga, Sidi Daoue cum suis templis, oratoriis, piis etiam institutis, cumque universis utriusque sexus catholicis incolis, exire de potestate Vicarii Apostoliéi Tunetani, et Archiepiscopo Carthaginiensi in posterum subesse et parere iubemus. E templis, quae sunt intra fines civitatis, Metropolitanum esto, quod is, qui haec decreta Nostra perfecturus est, maluerit, titulo tamen non mutato. Archiepiscopus Carthaginiensis Vicarium sibi generalem unum pluresve, si res postulaverit, adsciscat: insuper consiliarios adiutoresque ad expedienda Archi- dioeceseos negotia ex ordine Cleri legat. — Idem controversias de matrimoniis, caus-

Next

/
Thumbnails
Contents