Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXVI.

180 stiani nominis, cum easdem provincias, more procellae, inundavissent, acerbissimae servitutis iugo indigenis imposito, Carthaginem ipsam tot iam fessam aerumnis, igne ferro que exciderunt, planeque perniciem et vastitatem Ecclesiae intulerunt. Quibus temporibus, saeviente passim adversus fidem catholicam furore hostium, rursus mar­tyrum seges, et magnus Confessorum numerus, et fortium Episcoporum et sacerdotum egregii manipuli extitere, ut prorsus sicut cum laude Africana Ecclesia adoleverat, ita cum dignitate occubuisse videatur. — Tantis autem in tenebris, quae consecutae sunt, Carthaginienses Episcopi duo apparent, vix plus quam nomine cogniti: Tho­mas, de quo supra est facta mentio, et Cyriacus. Nam qui saeculo decimo quinto posteaque occurrunt, plerique omnes ornamentarii fuerunt. Quinto a Sacracenorum dominatione saeculo, cum germanae Ecclesiae vix pauca ac prope evanescentia vestigia in Africa superessent, inventus est in Italia, qui salutem Africani generis ingenti animo complexus, de religione catholica illic resti­tuenda cogitaret. Is fuit, quod nemo ignorat, Franciscus Assisiensis: qui Tunetum, ad oppidum Proconsularis Africae princeps Carthaginique proximum, Aegidium et Electum alumnos suos submisit, iussitque in iis hominibus ad instituta catholica re­vocandis, quantum possent, elaborare. Anceps et salebrosum inceptum, si quod aliud: in quo multum uterque desudavit caritate et fortitudine summa: alter vero sanctis­simi propositi laudem nobili martyrio cumulavit. — Mox Gregorius IN decessor Noster alios ex illo ipso instituto viros eodem in culturam animorum legavit: illo­rum tamen laboribus barbarica vexatione interceptis, necessario factum est, ut terra Africa apostolicos viros ad saeculum usque decimum septimum nullos habuerit. Tunc demum, auctoritate sacri Consilii christiano nomini propagando, Praefectura aposto- lica instituta est, quae Algeriensem, Tripolitanam, ac Tunetanam provincias una complecteretur: eamque sodales Franciscales Capulati gerere iussi. — Deinde Prae­fectum Apostolicum seorsim creari placuit, cuius potestati quidquid est agri Tunetani subesset: iidemque religiosi sodales ad id munus electi. Qui laboriosum opus, animose susceptum, animo aeque excelso expleverunt, ut omnino dederint, quid caritas possit, passim documenta maxima. Nam in tam agresti Sacracenorum immanitate incredibi­les molestias pertulerunt: plurimique numerantur, qui caeli inclementia absumpti, qui ferro barbarorum sublati, qui vigiliis perpetuisque fracti laboribus martyrii ho­nores delibarint. Sed eorum constantia religionis incremento mire profuit: nec exiguae illae utilitates putandae, quas recentiore memoria Afris pepererunt, nimirum paroeciae aliquot conditae, scholae in eruditionem puerorum apertae, et quaedam in solatium calamitosorum pie instituta. Ineunte hoc saeculo, cum militares Gallorum copiae in Africam adnavigas- sent, inque maritimis oris victrices consedissent, constituta ibidem provincia est, cu­ius imperium apud eos esse coepit. Haud multo serius, dato Algeriensibus Episcopo, amplissimae illae regiones, quae a Sacracenis diuturno dominatu tenebantur, veteris dignitatis aliquid recepisse visae sunt. — Deinde Dioecesibus Constantinae et Orani institutis, pluribus locis, in quibus olim Ecclesia sospes et florens insederat, sanctis­simi ritus catholici longo intervallo sunt restituti. Ipsa Tunetana regio, cum Chri­stianorum crevisset numerus, mutata in Vicariatum apostolicum Praefectura, Episco­pum a Romana Sede accepit. Atque ex eo tempore provisa sunt multa ad Christianam

Next

/
Thumbnails
Contents