Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
III.
15 Contra Ernesti Renan, Exsulpitiani alumni impium, quem ille de vita Christi annis sexagesimis labentis huius saeculi vulgavit, librum, mox vocem suam levaverunt Antistites, calamum vero strinxerunt quam plurimi alii viri, tam theologi, quam laici, invictissimis argumentis demonstrantes, de recentiori hoc divinitatis Jesu Christi impugnatore illud prorsus valere judicium, quod de scriptis Laelii Socini, huiusque asseclarum protulit vir doctus Hieronymus Zauchius1): „Legi, scribit ipse, quamquam magno cum stomacho novorum Arianorum et Photinianorum inepta deliria. Atque hoc possum affirmare, in horum scriptis, nihil a me lectum fuisse, quod aliquid saltem habeat acuminis; sicut multa habuerunt veterum Haereticorum libri. Omnino enim sunt vel veteri crambe centies repetita, vel novae ineptiae.“ Adversus levis armaturae gallicum, romanticum, ut aiunt, scriptorem calamum arripuit P. Cletus Szegedi, ordinis min. S. Francisci Provin. SS. Salv. Presbyter, cuius paucos ante dies typis impressum opus publici juris factum est, sub hoc titulo: „A Messias, antilogiául Renán „Jézus életére.“ Irta Szegedi A. Kilit, ferenczesrendi áldozár. Kecskemét, 1884. — Auctoris liber, a censore Dioecesano lectus et laudatus Y. Clero commendatur. Strigonii, die ‘2-a Februarii, 1884. Joannes Mészáros, Instituti S. Adalberti Sacerdos post diuturniorem inva- letudinem, a marasmo senili repetendam, qua durante Sacramenta moribundorum pie suscepit, die 31-a mox elapsi mensis apoplexia tactus obiit, anno aetatis 82 inchoato, Sacerdotii 57, cuius animam solitis ad aram suffragiis commendo, simulque illos de V. Clero qui in locum defuncti suffici in praelaudato instituto voluerint, provoco, ut supplices suos eatenus exaratos, horsum exhibeant. Strigonii, die 2-a Februarii, 1884. Die 1. curr. ad S. Presbyteratus Ordinem in capella majori Residentiae primatialis ministerio manuum mearum promoti sunt: Bajtay Petrus, Báthy Ladislaus, Boltizár Balthasarus, Brestyák Josephus, Csernyei Casparus, Martinkovics Joannes, Márton Stephanus. Strigonii, die 2-a Februarii, 1884. Nr. 826. Liber P. Cleti Szegedi commendatur. Nr. 827. Obitus Joan- nis Mészáros; Instituti S. Adalberti Sacerdotis. Nr. 828. Novi Archi- Dioecesis Presbyteri. Morva-Szent-Jánoson egy segédtanítói állomás üresedésbe jővén, ennek betöltése végett a pályázat f. évi márczius hó 4-ére tűzetik ki. Fizetése 300 frt. készpénz, lakás és fűtés. A folyamodványok ntdó' Aujeszky Ferencz alesperes, tanfelügyelő' s detrekeő- szent-péteri plébános úrhoz küldendők. Kelt Esztergomban, 1884. február 4-én. 829. sz. A morva- szent-Jánosi segéd tanítói állomásra pályázat. ') In epist. dedicat, libr. de tribus Elohim.