Circulares litterae dioecesanae anno 1884 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXI.

148 Quapropter insidentibus causis, quae Nos ad publicam pietatem excitandam uti diximus, anno superiore impulerunt, officii Nostri duximus, Venerabiles Fratres, boc quoque anno bortari populos Christianos, ut in buiusmodi precandi ratione et formula, quae Rosarium Mariale dicitur, perseverantes, sibi validum magnae Dei Genitricis patrocinium demereantur. Cum enim in oppugnatoribus Christiani nominis tanta sit obstinatio propositi, in propugnatoribus non minorem esse oportet constan­tiam voluntatis, quum praesertim caeleste auxilium et collata nobis a Deo beneficia, perseverantiae nostrae saepe soleant esse fructus. — Ac revocare iuvat in mentem magnae illius Iudith exemplum, quae almae Virginis typum exhibens stultam Iudeo- rum repressit impatientiam, constituere Deo volentium arbitrio suo diem ad subve­niendum oppressae civitati. Intuendum item in exemplum Apostolorum, qui maxi­mum Spiritus Paracliti donum sibi promissum expectaverunt perseverantes unanimiter in oratione cum Maria Matre Iesu. — Agitur enim et nunc de ardua ac magni momenti re, de inimico antiquo et vaferrimo in elata potentiae suae acie humili­ando; de Ecclesiae eiusque Capitis libertate vindicanda; de iis conservandis tuendis- que praesidiis, in quibus conquiescere oportet securitatem et salutem humanae socie­tatis. Curandum est igitur, ut luctuosis hisce Ecclesiae temporibus Marialis Rosarii sanctissima consuetudo studiose pieque servetur, eo praecipue quod huiusmodi preces cum ita sint compositae ut omnia ex ordine salutis nostrae mysteria recolant, ma­xime sunt ad fovendum pietatis spiritum comparatae. Et ad Italiam quod attinet, potentissimae Virginis praesidium nunc maxime per Rosarii preces implorare necesse est, quum nobis adsit potius, quam impendeat, nec opinata calamitas. Asiana enim lues terminos, quos natura posuisse videbatur, Deo volente, praetervecta, portus Gallici sinus celeberrimos, ac finitimas exinde Ita­liae regiones pervasit. — Ad Mariam igitur confugiendum est, ad eam, quam iure meritoque salutiferam, opiferam, sospitatricem appellat Ecclesia, uti volens propitia opem acceptissimis sibi precibus imploratam afferat, impuramque luem a nobis longe depellat. Quapropter adventante iam mense Octobri, quo mense sacra solemnia Ma­riae Virginis a Rosario in orbe catholico aguntur, omnia ea, quae praeterito anno praecepimus, hoc anno iterum praecipere statuimus. — Decernimus itaque et man­damus, ut a prima die Octobris ad secundam consequentis Novembris in omnibus curialibus templis, sacrariis ve publicis Deiparae dicatis, aut in aliis etiam arbitrio Ordinarii eligendis, quinque saltem Rosarii decades, adiectis Litaniis, quotidie reci­tentur: quod si mane fiat, sacrum inter preces peragatur; si pomeridianis horis, Sa­cramentum augustum ad adorandum proponatur, deinde qui intersunt rite lustrentur. Optamus autem, ut Sodalitates Sanctissimi Rosarii solemnem pompam, ubicunque per civiles leges id sinitur, vicatim publicae religionis causa ducant. Ut vero christianae pietati caelestes Ecclesiae thesauri recludantur, Indul­gentias singulas, quas superiore anno largiti sumus, renovamus. Omnibus videlicet qui statis diebus publicae Rosarii recitationi interfuerint, et ad mentem Nostram oraverint, et his pariter qui legitima causa impediti privatim haec egerint, septem annorum itemque septem quadragenarum apud Deum indulgentiam singulis vicibus concedimus. Eis vero qui supra dicto tempore decies saltem vel publice in templis,

Next

/
Thumbnails
Contents