Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

80 organi et aliorum instrumentorum harmoniae conjungi solet, ita institueretur, ut ni­hil profanum, nihil mundanum aut theatrale resonet. Quia vero abusus non cessave­runt, constituerat Marcellus II. Pontifex ab Ecclesiis cantus musicos et musica in­strumenta penitus removeri sed Joannes Petrus Aloysius Praenestinus magister Ca­pellae Basilicae Vaticanae musicos cantus in sacris Missarum solemnibus persolven­dis composuit tam excellenti arte, ut ad pietatem et devotionem moverent: quos cum Pontifex, qui Missae interfuit, audiret, mutavit voluntatem, et a proposito, quod jam jam erat exequuturus, recessit, quemadmodum ex antiquis monumentis tradidit Andreas Adami in suis observationibus ad Capellam Pontificiam. ') — In Concilio Tridentino actum est de eliminanda musica ab Ecclesiis; sed cum ab Imperatore Eerdinando I. per suos legatos expositum fuisset, cantum musicum, seu figuratum, fidelium animis incitamento ad devotionem et pietatem esse : decretum, quod jam praeparatum fuerat, moderari placuit, sic prout legitur in Decreto de observandis et vitandis in celebratione Missae '-) cuius dispositio ad hoc objectum spectans, sic so­nat : „Ab Ecclesiis vero musicas eas, ubi sive organo, sive cantu lascivum, aut im­purum aliquid miscetur, — — — arceant, ut domus Dei vere domus orationis esse videatur, et dici possit.“ Quibus praemissis subnectitur ipsum Decretum : DECRETUM. Romanorum Pontificum sollicitudo, quemadmodum in reliquis quae ad Sa­cram Liturgiám pertinent, in eo etiam excelluit, quod ecclesiasticorum concentum, maxime vero Gregoriani cantus, decori atque uniformitati semper consuluerit. Quo­circa, cum iuxta vota Sanctae Tridentinae Synodi, Pius IV Pontifex Maximus ali­quot S. R. E. Cardinales reformationi liturgici cantus praefecisset, omnem hi curam adhibuere, ut cantus ciusmodi ad aptiorem simplicioremque formam reduceretur, et * ita ab omnibus divinae psalmodiae operam dantibus recipi adoptarique facile posset. Qua in re perficienda plurimum illos iuvit solers industria atque eximia peritia Ma­gistri Ioannis Petri-Aloysii Praenestini, qui, iuxta recensitas prudentissimas normas, ita Romani Gradualis emendationem perfecit, ut simul proprios, ac genuinos Grego­riani cantus characteres in eo conservaret. Graduate Romanum ita emendatum atque reductum deinceps Paulus V Pontifex Maximus typis Mediceis Romae imprimi iussit, et Apostolicis Litteris in forma Brevis approbavit. Quo ex tempore in Pontifica Ca­pella, atque in Patriarchalibus aliisque insignioribus Urbis Ecclesiis adhiberi illud coepit. Petri-Aloysii Praenestini aliquot discipuli coeptum ab eo opus, iubentibus Ro­manis Pontificibus, prosecuti erant. Aetate vero nostra, cum sa. me. Pius IX Pon­tifex Maximus Romanam liturgiám in omnibus fere Ecclesiis feliciter adoptatam cerneret, etiam in votis habuit quoad cantum liturgicum uniformitatem inducere. Id­circo per Sacram Rituum Congregationem peculiarem instituit Commissionem viro­rum ecclesiastici cantus apprime peritorum, qui sub eiusdem ductu, auspiciis et au­ctoritate Graduale Editionis Mediccae Pauli V iterum evulgarent, ceterasque partes, quae deerant eiusdem cantus, ad normam Gradualis perficerent. Huic voluntati ob­') Ia praefat. histor. — •) Sess. 22.

Next

/
Thumbnails
Contents