Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XV.
81 secuta Sacra Rituum Congregatio, editis per praefatam Commissionem circularibus litteris die 2 Ianuarii anni 1868, nomine Summi Pontificis invitavit typograplios librorum liturgicorum editores tam nostrates, quam exteros, qui vellent perhonorifico atque saluberrimo liuic operi, sub directione Commissionis et auspiciis Sacrae Congregationis, manus admovero. At cum illud gravissimum esse omnes agnoscerent, magnasque expensas, diligentiamque plurimam requirere, unus Eques Fridericus Pustet Ratisbonensis, Summi Pontificis atque Sacrorum Rituum Congregationis Typography, arduo se liuic operi accinxit, ac feliciter, Graduale quod attinet, illud absolvit. Perfecta itaque fuit Romani Gradualis Pauli V Editio maturo studio et cura praedictae Commissionis, ab eaque diligenter revisa, et tamquam authentica declarata, adeo ut merito Romana, et a Sacra Congregatione concinnata dici valeat. Eam Summus Pontifex Pius IX suis Brevibus litteris datis die 3 Maii anni 1873, plurimum laudavit atque ad unitatem cantus ecclesiastici inducendam Reverendissimis locorum Ordinariis, iisque omnibus, quibus Musices Sacrae cura est, magnopere commendavit: addita hortatione ipsi Editori, ut quae adhuc edenda supererant de Gregoriano cantu volumina, quibus inchoata olim a Paulo Y perficitur editio, tandem in lucem proferret. Cum itaque deinceps idem Typography, pari studio ac diligentia et iuxta praedictas normas, eam partem edidisset Antiphonarii atque Psalterii quae Horas diurnas complectitur, Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII alias edidit Apostolicas Litteras in forma Brevis die 15 Novembris anni 1878, quibus Praedecessoris sui decreta confirmans, eam Editionem a Viris ecclesiastici cantus apprime peritis, ad id a Sacra Rituum Congregatione deputatis, revisam approbavit atque authenticam declaravit ; adiecta, iisdem verbis, quibus sa. me. Pius IX usus fuerat pro edito Gradu- ali, vehementi Editionis eiusdem commendatione ad Reverendissimos Ordinarios om- nesque Musices sacrae cultores, ut sic cunctis in locis ac dioecesibus, cum in ceteris quae ad Sacram Liturgiám pertinent, tum etiam in cantu, una eademque ratio servetur, qua Romana utitur Ecclesia. Interea temporis plures ecclesiasticae Musices cultores subtilius inquirere coeperunt, quaenam esset primigenia Gregoriani cantus ratio, quaeque fuerint per subsequentes aetates variae eiusdem phases. Verumtamen plus aequo huius investigationis limites praetergressi, ac nimio antiquitatis amore fortasse abrepti, negligere visi sunt recentes Sedis Apostolicae ordinationes, eiusque desideria pluries manifestata pro introducenda uniformitate Gregoriani cantus, iuxta modum prudentissimo Romanae Ecclesiae usu comprobatum. Scilicet, posthabito hoc iam sapienter constituto tramite, adhuc sibi integrum esse putarunt contendere, ut ad eam, quam ipsi putant, primaevam concentuum formam Gregoriánus cantus reducatur, eo etiam sub obtentu, quod Apostolica Sedes cantum Editionis ab se nuper approbatae authenticum quidem declaraverit, et magnopere commendaverit, at minime singulis Ecclesiis imposuerit; quin adverterent, uti oportebat, constantem esse Summorum Pontificum praxim ad nonnullos abusus tollendos persuasione magis quam imperatis uti voluisse ; eo vel maxime scientes quod Rmi locorum Ordinarii, eorumque Cleri verba exhortationis Summi Pontificis loco mandati pie et religiose interpretari solent. Quae quidem arbitrandi rationes cum per ephemerides, ac varia edita opuscula vulgarentur, ipsaque Editionis praefatae approbatio in dubium vocaretur, Sacra Congregatio