Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

32 dictus XIV, restituta Patriarchátus Ciliciensis dignitate: Gregorius XVI, ordinata re Dioeceseos Constantinopolitanae, collataque liberaliter opera in hospitalem domum urbanam peregrinis ex Armenia recipiundis, praeclaram voluntatem suam re ipsa testati sunt. Prae ceteris vero permansurum est Pii VIII beneficium et gratia, cuius potissimum instantia consilioque, adnitentibus Rege Galliarum et Imperatore Austrian Hungáriáé, illud est ab Othoniani imperii principe impetratum, ut Armenios catho­lico ritu a schismaticorum antistitum servitute liberos esse pro potestate iuberet. Quo facto Pontifex beneficus et sapiens, Primatiali Sede, cui omnes ex Armenia catholici subessent, Constantinopoli constituta, incommodis diuturnis iisque permagnis finem imposuit. Ac simili modo Pius IX vel ab exordio Pontificatus sui oculos in Arme­niam singulari cum benevolentia coniecit: et plura decursu temporis decrevit, quae ad publicum eius populi bonum sacraeque disciplinae incolumitatem prodesse vide­rentur. Quod si his superioribus annis, non sine magno bonorum omnium luctu, rem Armeniorum catholicam casus afflixit inopinatus et gravis, profecto desiderata non est huius Apostolicae Sedis vel constantia vel caritas in extinguenda funesta illa se­ditionis flamma, quam turbulenta paucorum ingenia concitaverant. Extremas eius dis­sidii reliquias penitus sublatum iri Dei misericordis patrocinio confidimus, ut ad unum omnes referant sese ad sanctam catholicam Ecclesiam, pristinumque erga Apostolicam Sedem obsequium, cuius retinendi caussa, acerbas Armenii vexationes laboresque ve­hementes saepe antea memorabili fortitudine pertulerunt. His, quae commemorata sunt, decessorum Nostrorum exemplis, atque ipsis Armeniorum hominum non exiguis in Ecclesiam officiis permovetur et ad bene me­rendum incitatur animus Noster, ceteroquin sponte sua propensus in Orientem, ma­gnarum virtutum gloria nobilem, et Christiani nominis originibus consecratum. Diu sane in hac cogitatione sumus, qua maxime ratione conveniat operam Nostram in publicam eius gentis conferre utilitatem. In quo genere aliquid iam, iuvante Deo, videmur assecuti ob industriam apostolicam virorum cum e Societate Iesu, tum e Scholis Christianis, quos in Armeniam Nos ipsi misimus, quique in institutione lit­teraria itemque in religiosa tertium iam annum desudant atque elaborant. — Verum- tamen maius quiddam efficere est animus, omninoque providere ut, quemadmodum plures ex nationibus ceteris, sic et Armenia suam in Urbe domum altricem habeat, quo adolescentes indigenas mittat liberaliter eradiendos, et ad sacra munera diligenti praeparatione exercendos. Idoneis quippe sacrorum administris instituendis nuspiam fortasse opportunitas, quam Romae, maior, in hac principe orbis christiani civitate, prope sepulcra Apostolorum maximorum, in ipsis oculis summi Pontificis, qui mu­nere Dei vicario communis est gentium universarum pater, fideique catholicae custos et interpres. — Hoc plane idem caverat mens provida Gregorii XIII, decessoris No­stri, qui, datis in id litteris Apostolicis Romana Ecclesia III Idus Octobris anno MDLXXXIV, Collegium Armeniorum in Urbe condendum decreverat. Mors tamen si Pontifice optimo propositi laudem non ademit, certe suscepti consilii cursum in­tercepit. Diu infecta re, postremo tempore Episcopi Armenii cum Romam frequen­tes convenissent ad saecularia sollemnia ob memoriam Principis Apostolorum, oblato ad Pium IX libello, suppliciter oravei’ant, ut quod Gregorius XIII inchoavit, nec absolvit, auctoritate curaque eius perficeretur. Neque est dubitandum, ad Episcoporum

Next

/
Thumbnails
Contents