Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
preces exitum celerius responsurum fuisse, nisi caussae variae intercessissent. Nos vero, magna cum divinae bonitatis fiducia, optatum iampridem opus aggredimur: ad cuius perfectionem ac tutelam si nequaquam tempora patiuntur tantum dare attribuere, quantum et voluntas ferret et res ipsa postularet, confirmat tamen Nos erectoque esse animo iubet spectata Christianorum toto orbe in liberalitate constantia. Itaque ad incrementum catholicae religionis, ad decus utilitatemque nationis Armeniae, his Litteris auctoritate Nostra apostoliea fundamus et constituimus in hac alma Urbe Collegium Clericorum Armeniorum, eidemque privilegia iusque omne legitimi collegii tribuimus, ad leges quae infra scriptae sunt. I. .Dilectus filius Noster Antonius S. If. E. Cardinalis Hassun natione Armenius, bene de re catholica apud populares suos meritus, primus ex instituto Patronatum Collegii Armeniorum suscipiat: eoque nomine ius potestatemque in Colle- gium gerat. II. Cum placeat Nobis, Collegio Armeniorum certa quaedam vincula cum sacro Consilio christiano nomini propapagando intercedere, idcirco in reliquum tempus Cardinalis, qui sacri huius Praefectus Consilii fuerit, idem Patronus seu Protector Collegii Armeniorum sit. Si is Patronus non erit, Cardinalis alter ex eodem sacro Consilio, auctoritate nutuque Pontificis maximi, patronus adsciscatur. III. Cardinalis Patronus, extremo quoque anno, de disciplina deque re familiari ad Pontificem maximum per litteras referat. IV. Curator seu Praeses Collegii esto, qui et adiutor ab actis sacri Consilii ad negotia Orientalium. Si is Curator non erit, Curator adlegatur iussu Pontificis maximi, ex ordine Antistitum Urbanorum. V. Alumni Armenio ritu cooptentur a Cardinali Patrono, auctoribus Episcopis Dioeceseon singularum. VI. Cooptentur humaniorum litterarum primordia supergressi, in quibus indoles ad sacerdotium maior esse videatur. VII. Ii idem in Collegio Urbaniano christiano nomini propagando ad scholas, studiorum caussa : factoque periculo, ad gradus Academicos admittantur. VIII. Alumni natione Armenii, qui hoc tempore in Collegio Urbaniano sunt in Collegium Armeniorum dimittantur. IX. Collegium Urbanianum ex aerario suo, pro rata parte decrescentium Alumnorum, sex millia argenteorum italicorum, seu libellarum, Collegio Armeniorum in singulos annos solvat, dependat. Denique volumus, ut hae Litterae Nostrae firmae rataeque, uti sunt, ita in posterum permaneant: irritum autem et inane futurum decernimus, si quid super his a quoquam contigerit attentari: contrariis quibuscunque non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die 1 Martii anno MDCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri anno Quinto. TH. Card. MERTEL. Strigonii, die 8-a Martii, 1883.