Circulares litterae dioecesanae anno 1883 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXV.
139 XXV. Legis art. XX. 1877. §. 113. sub Nr. 5. ea dispositio, quae agit de matrimoniali minorennium copulatione, deque consensu tutoris, parentum ac respective jurisdictionis pupillaris ad talium matrimonia requirendo, jam pridem variis interpretationibus ansam praebuerat, ita ut ipsum reg. int. neg. Ministerium anno adhuc 1880 necessarium duxerit, dispositiones lias interpretari. Quod fecit ope rescripti eodem anno sub Nr. 60368. ad reg. cult, et pubi. Instit. Ministerium directi et per hoc sub 22-a Januarii Nr. 1288. mecum quoque communicati, abhinc vero ope Circularium Dioecesanarum litterarum eiusdem anni Nr. 923. typis vulgati. Quum vero, non obstante hac ministeriali interpretatione, penes sedes orplianales, negotia haec tractantes, varia sibique contraria, invaluerit praxis, atque in specie, quum harum nonnullae decisiones tulerint, sensu quarum pro illis quoque minorennibus, qui sub parentum potestate constituuntur, nec pupillari jurisdictioni subjacent, consensus tamen huius quoque jurisdictionis in minorennium matrimonia requirebatur; quum porro, haec e difformi legis interpretatione procedens agendi ratio DI). Curatis multas facesseret molestias et quum insuper ipsi quoque auctores, qui hanc legem suis in libris commentantur, circa sensum eiusdem in varias partes abirent: quamvis e parte mea unquam dubitaverim, intentionem legislatoris haud fuisse, illorum quoque minorennium matrimonia, qui sub tutela vel curatela constituti non sunt, a consensu jurisdictionis pupillaris suspendendi, nihilominus tamen, erga preces singulorum DD. Curatorum imo VADiaconalium Districtuum ipsum reg. Gubernium interpellandum censui, super recto genuinoque sensu praecitatae legis et praelaudati hanc ipsam legem concernentis ministerialis rescripti. Ex illo, quod subnectitur reg. ministerii intern, negotiorum rescripto patet, consensum jurisdictionis pupillaris, de quo legis art. XX. 1877. §. 113. p. 5. disponit, in matrimoniis minorennium dumtaxat illorum requiri, qui spb tutela vel curatela constituti sunt, et in illis tantum casibus, qui in ipso rescripto ministeriali explanantur; patet porro, fieri posse, ut, vivente utroque parente, vel alterutro horum, consensus jurisdictionis pupillaifis tamen requiratur, si scilicet proles minorennes et quidem pueri ante completum 18-um, puellae ante completum 16-um aetatis annum, in sensu §§. 15. 22. 23. 41. ejusdem legis jurisdictioni pupillari subjectae sint. Itaque quod in legis huius applicatione imprimis attendi debet, est circumstantia illa, utrum minorennes sub tutela vel curatela constituantur; haec enim est fons et fundamentum, unde derivantur agenda jurisdictionis pupillaris, de quibus disponit Nr. 5357. Rescriptura ministeriale de matrimoniali minorennium copulatione. %