Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

79 ad Episcopos, quam ad Parochos pertinere. Omnium loco sit S. Alphonsi De Ligorio, Ecclesiae Doctoris, auctoritas: „Si autem Parochi, et omnes quibus cura animarum commissa est, tenentur in Dominicis et festis de praecepto Missam celebrare et applicare pro populo, tanto magis ad id tenentur Episcopi tamquam principaliores animarum pastores.“1) Cuius doctrinae ratio in eo maxime consistit, quod cum Parochi auctoritate ecclesiastica instituti sint, eorum officium ex iure divino, quod mediatum et hypotheticum vocant, proficiscitur. Contra vero ad Episcopos pastorale munus immediate pertinet, quippe quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei: pertinet etiam principaliter, quia inest in eis perfecta et plena cura pastoralis, cuius partem dumtaxat Parochi exercent, Ecclesiae auctoritate sibi demandatam. Quod sane praeclare S. Thomas his verbis complectitur: „Episcopi principaliter habent curam ovium suae dioecesis: presby­teri autem curati habent aliquas subministrationes sub Episcopis,“ id est „secundum quod eis ab Episcopo committitur.“2) His itaque omnibus diu multumque consideratis, auditisque Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum sententiis, decernimus et declaramus, omnes et singulos Episcopos, quacumque dignitate, etiam Cardi- rialitia, auctos, Abbates iurisdictionem quasi episcopalem in Clerum et populum cum territorio separato habentes, in Dominicis aliisque festis diebus, qui ex praecepto adhuc servantur, et qui ex dierum de praecepto festorum numero sublati sunt, omni exiguitatis reditum excu­satione aut alia quavis exceptione remota, ad Missam pro populo sibi commisso cele­brandam et applicandam teneri. Et ne cui dubitationi aditus pateat, declaramus, eosdem Episcopos et Abbates huic officio satis esse facturos per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi commisso, etiamsi duas vel plures Dioeceses et Abbatias aeque principaliter unitas regant. — Novimus quidem Romanas Congregationes Nostras aliud decrevisse de Parochis duas vel plures parochiales Ecclesias aeque principaliter unitas gerentibus: in quibus singulis singulae per dies festos Missae celebrentur et pro populo applicentur necesse est Sed alia est Parochorum, alia Episcoporum ratio. Etenim cum cuique Parocho specialis in unaquaque Paroecia ac definita populi cura commissa sit, festis diebus Parochus non modo celebrare pro populo debet, sed etiam in parochiale templum populum admittere, ut sacrosancto Missae sacrificio intersit, et audiat verbum Dei, et sacramenta pro opportunitate recipiat, et iis omnibus officiis excolatur, quae diebus praesertim Dominicis aliisque festis praestanda sunt. At non haec valere pos­sunt pro Episcopis, qui dissimili in conditione et caussa versantur, cum nulla lege hodie iubeantur omnibus diebus festis sanctum Sacrificium in Cathedrali temlo peragere. Quamquam vero minime necessarium, opportunum tamen ducimus declarare, ea quae supra constituta sunt, ad Episcopos non spectare, qui Titulares dicuntur, quique ad dignitatem episcopalem promoti, ideo a Romano Pontifice titulo decoran­tur Ecclesiarum Cathedralium, quae olim florentes, nunc Clero populoque catholico destituuntur, ne scilicet antiqua earum dignitas et memoria penitus deleatur. Cum enim ipsi sedium suarum possessionem non capiant, qua dumtaxat suscepta munus, de quo ') Theol. Moral. Lib. VI. nam. 326. *) 2. 2. q. 184, art 6 ad 2 et 3. Vide etiam opuse. XIX- cap 4.

Next

/
Thumbnails
Contents