Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

80 Nr. 3513. De benedicti­one nuptiali, quam Missale Romanum «xhibet, im­pertienda. diximus, Episcopi implere tenentur,1) cumque nullus neque Clerus neque populus eorum regimini tradatur, satis constat, eos uti carent usu atque exercitio potestatis ex episcopali consecratione acceptae, ita etiam haud esse officiis atque oneribus curae episcopalis obnoxios. Sed tamen si aequitatis caritatisque episcopalis ratio habeatur, non potest non consentaneum videri, etiam interdum sacrificium offerre, ut respiciat Deus miseram Ec­clesiarum illarum conditionem, quarum titulo et nomine ipsi honestantur. Huic rei optime congruunt quae a Pio VI, Decessore Nostro in consecratione Episcopi Cyre­nensis die IV Octobris an MDCCLXXVIII in Basilica Ostiensi dicta sunt: cum scilicet enumerans caussas ob quas Apostolica Sedes Ecclesias etiam ab infidelibus occupatas conferre solet, „oportere, inquit, aliquem existere cui singulariter incumbat, si non regere captivam illam miseri gregis portionem, preces saltem ac lacrymas pro eadem ad misericordiarum Patrem assidue effundere.“ Volumus autem praesentes Litteras, omniaque et singula iniis contenta inviolabiliter observari, et de subreptionis, obreptionis, aut cuiuscumque invaliditatis vitio intentionisque Nostrae et quocumque alio defectu a quoquam notari, impugnari, vel in controversiam vocari nullo unquam tempore posse; sublata cuilibet aliter de his iudicandi et definiendi potestate: et quidquid secus super his contigerit attentari, irritum et inane decernimus. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, etiam in generalibus Conci­liis editis, nec non Cancellariae Apostolicae regulis, statutis quoque etiam iuratis, consuetu­dinibus etiam immemorabilibus, atque induitis etiam Apostolicis quomodolibet hactenus concessis, ceterisque contrariis quibuscumque. Atque hae Litterae Romae publicatae perinde habeantur ac si unicuique eorum, quos concernunt, personaliter intimatae et notificatae fuissent. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrarum Ordinationum et Constitutio­num infringere, seu eidem ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prae­sumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Romae apud Sauctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo octuagesimo secundo, IV Id. Iunii, Pontificatus Nostri Anno V. C. CARD. SACCONI Pro-Datarius — TH. CARD. MERTEL VISA De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus Loco =jj= Plumbi Reg. in Secret. Brevium i. cugnonius Baics, die 16-a Julii, 1882, Sequens editum est Decretum liturgicum. In Congregatione generali S. R. et Universalis Inquisitionis habita coram E.mis ac R.mis DD. S. R. E. Cardinalibus in rebus fidei Inquisitoribus generalibus, praehabito l) S. C. Rit. Mar sor. 12 Nov. 1831.

Next

/
Thumbnails
Contents