Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

78 imitandas suscipit. Postea omnes simul consurgimus et preces emittimus: atque, ut iam diximus, ubi desiimus precari, panis affertur et vinum et aqua: et qui praeest preces et gratiarum actiones totis viribus emittit, et populus acclamat, Amen, et eorum in quibus gratiae actae sunt, distributio fit et communicatio unicuique praesentium, et absentibus per Diaconos mittitur.“ Quod vero S. Iustinus per ea verba qui praeest non semel prolata designet hoc loco praesertim Episcopos, in ambiguo esse non sinunt tot illae quae supersunt sanctorum Ecclesiae Patrum orationes seu Homiliae, quas inter Missarum solemnia constat esse pro concione recitatas. Sic S. Gregorius M.1) „quia, inquit, Missarum solemnia ter hodie celebraturi sumus, loqui diu de evan- gelica lectione non possumus.“ Immo in hac re tam constans disciplina tenuerat, ut si forte diebus festis a Christianorum conventu abfuisset Episcopus; item si concionem habere aut divinam hostiam litare praetermisisset, novitatem et insoleatiam rei haud secus mirarentur omnes, 2) quam si diebus iuri dicundo statutis vacuum tribunal, vacua iudicum subsellia cernerentur. Sacris autem in dies festos operante Episcopo, communis sacrificii oblatio fieri dicebatur:3) cuius appellationis ea profecto vis est, ut satis signi­ficet, praesente populo et pro populo Sacrificium fieri consuevisse. — Huc aliud etiam spectat, quod erat in more positum Pontificum Romanorum : ii quippe Dominicis diebus, peracto Sacrificio, quidpiam consecratorum munerum mittere ad singulos Urbis Titulos, seu curialia templa solebant, quibus in locis una cum inferioribus animarum pastoribus multitudo adesset, quae adesse Pontifici maximo sacrificanti non potuisset. Quae quidem consecratorum munerum pars communi sermone fermentum appellata ob hanc caussam censetur, quod sicut modicum fermentum totam, cui inficitur, farinae massam con­glutinat atque attollit; ita mystico illo quasi fermento populus Urbanus universus in unum veluti corpus coalesceret, ut singuli se cum Potifice maximo fide et caritate coniunctos, et sacrificii, quod ille faceret, particiqes esse sentirent.4) Quod si mutata hodie consuetudine, nequaquam singulis diebus festis coram multitudine Episcopi sacrum faciunt, facere tamen pro populo necesse est. Revera Pa­tres Tridentini, qui hoc officium ex praecepto divino repetunt,5) cum deinceps6) iubent Episcopos curare ut omnes Presbyteri „saltem diebus Dominicis et festis solemnibus, sj autem curam habuerint animarum, tam frequenter ut suo muneri satisfaciant Missas celebrent,“ eos profecto tacite monuerunt, ne officio iusto ac debito quod ab inferiori­bus exigerent, ipsi deessent. Quapropter in Concilio Provinciali Mediolanensi I, cui maxime proposita erat decretorum Tridentinorum promulgatio, praesentibus et suffragia ferentibus iis ipsis Episcopis, qui paulo ante ad sedes suas Tridento reverterant,7) con­stitutum est: „Cum Pontifices, ut inquit Apostolus, ex hominibus assumpti pro homi­nibus constituantur in iis quae sunt ad Deum, ut offerant bona et sacrificia pro pec­catis, Episcopus Dominicis et aliis festis diebus, nisi iure impediatur, Missam celebret.“8) Quapropter mirum videri non debet, si Theologiae moralis et iuris pontificii doctorum una fere sententia est, officium celebrandi Missam pro populo maiore ratione ») Hóm. VIII in Evang. 3) S. Io. Chrysostomus Hóm. I. de incomprehensibili Dei natura. *) Concil I Prov. Mechlinien Tit. de Epis. l) Cfr. B. Ios. M. Thomas» Card. Opuse. VI in edit. Rom. Omnium Opp, Tom. VII pag. 51. seqq. Cfr. etiam Augustini Orsi Card. Hist. Eccl. Lib. XXXI, n. 58. *) Sess. XXIII. De Reform c- 1. ®) Ead. Sess. c 14. 7) Cfr. Orationem a S. Carolo Borromeo habitam. 8) Tit. de frequenti divini Sacrificii oblatione.

Next

/
Thumbnails
Contents