Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! .Anni vix nati incunabula adhuc sunt renascentis crepusculum, orientis principium. Stantes igitur in primordiis anni, si quid est ingenii, si quid indu­striae in nobis, hoc totum impendere et expendere adlaboremus, ne patiamur ir­reparabile damnum, si negligimus vel ipsum principium. Dimidium facti, qui bene coepit habet, et bonum cuiusiibet actionis vel rei principium, optimi finis est au­gurium. A Jove principium, tenuere jam gentiles, quibus divinae revelationis lumen nondum illuxit, nos gentium Apostolus docuit, ut omnia in Nomine Jesu Christi faciamus, ac proinde etiam incipiamus, ad Colossenses scribens: „Omne, quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.“ Numquid in alio, quam in sanctis­simo hoc nomine occipienda nobis est anni, vitae nostrae et temporis tam nota­bilis pars, cuius nullum est momentum, quod non haberet infinitum pretium ? Novimus non esse in alio aliquo salutem; nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. *) Novimus, hoc esse nomen, quod laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates, Coeli Coelorumque virtutes ac beata Seraphim, testante S. Paulo: „propter quod et Deus exaltavit illum (Chri­stum Jesum) et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in Nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et inferorum.“ Hoc illud est nomen, in quo si quid petierimus Patrem, „dabit nobis.“2) Fieri proinde nequit, ut qui suae vocationis conscius ac memor est, Sacerdos, minister Christi et dispensator mysteriorum, Dei annum non in hoc sanctissimo nomine incipiat, imo omnia quaecunque facienda habet et exequenda, toto cordis affectu orando, ut actiones suas aspirando praeveniat et adjuvando prosequatur Divinus Salvator, ut cuncta sua oratio et operatio a Domino incipiat, et per Dominum coepta finiatur. Atque hoc tanto magis, quod sciat, sco­pum praedicationis et cuiuscunque pastoralis actionis Christum esse oportere, non solum ut cum S. Paulo dicere possit: „Nos autem praedicamus Christum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, nobis autem Dei virtutem ac sapientiam;“3) sed etiam, ut Christum parturiat et formet in animis fidelium, sibi creditorum. Quod non consequitur, nisi hanc sibi statuat, ad hancque indefesse respiciat, propriamque Nr. 462. Novus annus bene i. e. in SSmo Jesu nomine in­choandus. V Act. 4, 12. — •) Joan. 16, 23. - s) I. Cor. 1, 23. 24.

Next

/
Thumbnails
Contents