Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
2 dirigat vitam, et quotidiana metiatur opera, normam, quam S. Ambrosius his expressit verbis: „Christus sit signaculum in fronte, ut semper confiteamur; sit signaculum in corde, ut semper diligamus; sit signaculum in brachio, ut semper operemur; luceat ergo imago eius in confessione, luceat in lectione, luceat in operibus et factis, ut si fieri potest, tota eius species exprimatur in nobis.“ *) Ab hac qui deflectunt norma Pastores animarum, non harum, sed sua quaerunt commoda, speculatores non utique domus Israel sunt, sed destructores, qui non Christum, viam, veritatem et vitam, sed corruptas ac depravatas consuetudines sequuntur, mentium deformitatis ac levitatis speciem exhibentes. Subierunt ipsi quo que onus angelicis potestatibus pertimescendum, sed angelicum in moribus candorem dudum deterserunt, illotisque manibus et profanis animis in sanctissima mysteria sese temerarie inferre non verentur, ad ipsum sacrosanctum altare operantes, tamquam non pietatis ac virtutis exemplum, sed spiritualis vitae detrimentum. Lucernae quidem, sed quae fodiuntur sub modio; montes et ipsi, sed juxta quos horribilia praecipitia conspicis, scopuli prominentes, in quibus latent abyssi, terrent naufragia, tamquam nati ad excusandas excusationes suas in peccatis. Qui utinam magnum illum diem cogitent, quo stabimus ante Tribunal Christi, qui requiret de manibus nostris sanguinem suum et eorum rationem talentorum,8) quae nobis distribuit, et magno cum foenore rehabere volet. Itaque divinis et ecclesiasticis legibus firmiter adhaerentes, nunquam cessemus Dei gloriam, nostram sanctificationem, et animarum salutem operari, errantes ad justitiae semitas revocare et efficere, ut populus nostrae curae commissus magis in dies enutritus verbis fidei, et per gratiarum charismata confirmatus, Domini et Ecclesiae mandata ediscat, diligentissime observet, et vitam assequatur aeternam. Ad quod ut amplius excitemur exequendum, intueamur in Dominum Nostrum et Salvatorem Jesum Christum, qui propter nimiam, qua nos dilexit charitatem tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, atque in nostrae redemptionis opere perficiendo, nullos intermisit labores, nunquam cessavit, donec in Cruce sanctissimum tradens spiritum dixit: „Consummatum est,“ nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia Eius. Quod igitur nobis vel tam molestum, vel tam impeditum, vel tam arduum accidere posse nunquam putemus, quod tanto proposito exemplo ferendum, expediendum non curemus, ad salvandas animas, pro quibus Christus animam posuit. Confortemur proinde in potentia virtutis Dei, vigilemus, viriliter agamus, in omnibus laboremus, impleamus ministerium nostrum, a cuius exacto implemento salus nostra suspenditur. State in fide, et dilectione, multumque pro nobis et pro populo fideli orate. Charitas Dei, et gratia et abundantia pacis et benedictionis sit Vobiscum. Strigonii, die 9-a Januarii, 1882. *) Libr. de Isaac, cap. 8. — *) cf. Matth. 25, 3.