Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

3L riores numero, calliditate et opibus validiores, haud longo tempore magna apud nos malorum incendia excitaverunt. Intelligant igitur quicumque amant catholicum nomen, tempus iam esse conari aliquid, et nullo pacto languori desidiaeque se dedere, cum nemo celerius opprimatur, quam qui vecordi securitate quiescunt. Vi­deant quam nihil reformidarit veterum illorum nobilis et operosa virtus: quorum et laboribus et sanguine fides catholica adolevit. Vos autem, Venerabiles Fratres, excitate cessantes, cunctantes impellite : exemplo et auctoritate Vestra universos confirmate ad exercenda constanter et fortiter officia, quibus actio vitae christianae continetur. — Ad hanc alendam augendamque experrectam virtutem, curare ac providere opus est, ut numero, consensu, efficiendis rebus, floreant lateque ampli­ficentur societates, quibus maxime propositum sit fidei christianae virtutumque ce­terarum retinere et incitare studia. Tales sunt consociationes iuvenum, opificum ; quaeque constitutae sunt aut coetibus catholicorum hominum in tempora certa agendis, aut inopiae miserorum levandae, et tuendae dierum festorum religioni, et pueris ex infima plebe erudiendis: aliaeque tx eodem genere complures. — Et cum rei christianae quam maxime intersit Pontificem Romanum in gubernanda Ecclesia et esse et videri ab omni periculo, molestia, difficultate liberum, quantum lege pos­sunt agendo, rogando, contendendo, tantum, Pontificis caussa, enitantur et efficiant; neque ante quiescant, quam sit Nobis, reapse non specie, libertas restituta, quacum non modo Ecclesiae bonum, sed et secundus rerum italicarum cursus, et Christianarum gentium tranquillitas necessario quodam vinculo coniungitur. Deinde vero permagni refert publicari et longe lateque fluere salubriter scripta. — Qui capitali odio ab Ecclesia dissident, scriptis editis decertare, iis que tamquam aptissimis ad nocendum armis uti consueverunt. Hinc teterrima librorum colluvies, hinc turbulentae et iniquae ephemerides, quarum vesanos impetus nec leges frenant, nec verecundia continet. Quidquid est proximis his annis per seditionem et turbas gestum, iure gestum esse defendunt: dissimulant aut adulterant verum: Ecclesiam et Pontificem maximum quotidianis maledictis falsisque criminationibus hostiliter petunt: nec ullae sunt tam absurdae pestiferaeque opiniones, quas non disseminare passim aggrediantur. Huius igitur tanti mali, quod serpit quotidie latius, sedulo prohibenda vis est : nimirum oportet severe et graviter adducere multitudinem, ut intento animo sibi caveat, et prudentem in legendo delectum religiosissime servare velit. Praeterea scripta scriptis opponenda, ut ars quae potest plurimum ad perniciem eadem ad ho­minum salutem et beneficium transferatur, atque inde remedia suppetant, unde mala venena quaeruntur. — Quam ad rem optabile est, ut saltem in singulis provinciis ratio aliqua instituatur demonstrandi publice, quae et quanta sint singulorum Christia­norum in Ecclesiam officia, vulgatis ad id scriptionibus crebris, et, quoad fieri potest, quotidianis. In primis autem sint in conspectu posita religionis catholicae in omnes gentes praeclara merita : explicetur oratione virtus eius privatis publicisque rebus maxime prospera et salutaris: statuatur quanti sit, celeriter Ecclesiam ad illum digni­tatis locum in civitate revocari, quem et divina ejus magnitudo, et publica gentium utilitas vehementer postulat. — Harum rerum caussa necesse est, ut qui animum ad scribendum appulerint, plura teneant: videlicet idem omnes in scribendo spectent :

Next

/
Thumbnails
Contents