Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
3 2 quod maxime expedit, id constituant iudicio certo et efficiant: nihil ex iis rebus praetermittant, quarum utilis atque expetenda cognitio videatur : gravitate et moderatione dicendi retenta, errores et vitia reprehendant, sic tamen ut careat acerbitate reprehensio^ personisque parcatur : deinde orationem adhibeant planam atque evidentem, quam facile queat multitudo percipere. — Reliqui autem omnes, qui vere et ex animo cupiunt, florere res et sacras et civiles ingenio hominum litterisque defensas, hos litterarum ingeniique fructus tueri liberalitate sua studeant; et ut quisque ditior est, ita potissimum re fortunaque sustineat. Iis enim, qui scribendo dant operam, omnino afferenda sunt huius generis adiumenta: sine quibus aut nullos ipsorum industria habitura est exitus, aut incertos et perexiguos. — In quibus rebus omnibus si quid nostris hominibus incommodi impendet, si qua est dimicatio subeunda, audeant tamen sese obvios ferre, cum homini christiano nulla sit adeundi vel incommoda vel labores caussa iustior, quam ne lacerari ab improbis religionem patiatur. Neque enim hac filios lege Ecclesia aut genuit aut educavit, ut, cum tempus et necessitas cogeret, nullam ab iis opem ex- pectaret, sed ut singuli eorum otio privatisque utilitatibus salutem animarum et incolumitatem rei christianae anteponerent. Praecipue autem curae cogitationesque Vestrae, Venerabiles Fratres, in eo evigilare debent, ut ministros Dei idoneos rite instituatis. Quod si Episcoporum est, plurimum operae et studii in fingenda probe omni iuventute ponere, longe plus ipsos elaborare in clericis verum est, qui in Ecclesiae spem adolescunt, et participes adiuto- resque munerum sanctissimorum sunt aliquando futuri. — Caussae profecto graves et omnium aetatum communes decora virtutum multa et magna in sacerdotibus postulant: verumtamen nostra haec aetas plura quoque et maiora admodum flagitat. Revera fidei catholicae defensio, in qua laborare maxime sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem neque mediocrem, sed exquisitam et variam; quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Eripiendus est enim error hominum multiplex, singula christianae sapientiae fundamenta convellentium ; luctandumque persaepe cum adversariis apparatissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt. — Similiter cum hodie magna sit et ad plures diffusa corruptela morum, siugularem prorsus oportet in sacerdotibus esse virtutis constantiaeque praestantiam. Fugere quippe consuetudinem hominum minime possunt: immo applicare se propius ad multitudinem ipsis officii sui muneribus iubentur : idque in mediis civitatibus, ubi nulla iam fere libido est, quin permissam habeat et solutam licentiam. Ex quo iutelligitur, virtutem in Clero tantum habere virium hoc tempore debere, ut possit se ipsa tueri firmiter, et omnia cum blandimenta cupiditatum vincere, tum exemplorum pericula sospes superare. — Praeterea conditas in Ecclesiae perniciem leges consecuta passim clericorum paucitas est: ita plane, ut eos, qui in sacros ordines Dei munere leguntur, duplicare operam suam necesse sit, et excellenti sedulitate, studio, devotione exiguam copiam compensare. Quod quidem utiliter facere non possunt, nisi animum gerant tenacem propositi, abstinentem, incorruptum, caritate flagrantem, in laboribus pro salute hominum sempiterna suscipiendis promptum semper atque alacrem. Atqui ad huiusmodi