Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

30 ut similitudinem doctrinarum exitus similes consequantur: et quoniam in eodem vitio sunt semina, fieri non potest, quin fructus plane eosdem effundant. Immo vero maiores fortasse poenas violatae religionis gens italica lueret, quia perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cumularet. Non enim casu aliquo, aut levi ho­minum voluntate datum est Italiae, ut partae per Jesum Christum salutis vel a principio esset particeps, et Beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collocatam possideret, et longo aetatum cursu iis, quae a religione catholica sponte fluunt, maximis et divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter metuendum sibi magnopere esset quod ingratis populis Paullus Apostolus minaciter nunciavit: „ Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio in combustionem.“1) Prohibeat Deus hanc tantam formidinem: atque omnes pericula serio con­siderent, quae partim iam adsunt, partim impendent ab iis, qui non communi uti­litati, sed sectarum commodis servientes, capitales cum Ecclesia inimicitias exercent. Qui certe, si saperent, si vera caritate patriae tenerentur, nec de Ecclesia diffi­derent, nec de nativa eius libertate detrahere, iniuriosis suspicionibus adducti, co­narentur: immo vero consilia ab ea oppugnanda ad tuendam adiuvandamque ver­terent : idque in primis providerent, ut Pontifex Romanus sua iura reciperet. — Etenim suscepta cum Apostolica Sede contentio quanto plus Ecclesiae nocet, tanto minus est incolumitati rerum italicarum profutura. De qua re alio loco mentem Nostram declaravimus : „Dicite, publicas Iuliae res neque prosperitate florere, neque diuturna tranquillitate posse consistere, nisi Romanae Sedis dignitati et summi Pontificis libertati, prout omnia iura postulant, fuerit consultum.“ Quapropter, cum nihil magis velimus, quam ut res Christiana salva sit, cumque praesenti italicarum gentium discrimine commoveamur, Vos vehementius quam unquam alias, Venerabiles Fratres, hortamur, ut studium caritatemque Ve­stram ad comparanda tot malorum remedia Nobiscum conferatis. — Et primum quidem edocete summa cum cura populos, quanti sit fidem catholicam possidere, et quam magna eiusdem tuendae necessitas. — Quoniam vero hostes et oppugna­tores catholici nominis, quo facilius male cautos decipiant, multis in rebus aliud aguut, aliud simulant, valde interest occulta eorum consilia patefieri in lucemque proferri, ut scilicet, comperto quid reapse velint et qua caussa contendant, excitetur in catholicis hominibus ardor animi, et Ecclesiam, Romanum Pontificem, hoc est salutem suam viriliter aperteque defendant. Multorum ad hanc diem virtus, quae plurimum potuisset, visa est aliquantum in agendo lenta et in labore remissa, sive quod insueti rerum essent animi, sive quod periculorum non satis fuerit magnitudo perspecta. Nunc vero, cognitis experiendo tem­poribus, nihil esset perniciosius, quam perferre oscitanter longinquam improborum malitiam, expeditumque ipsis locum relinquere rei christianae ad libidinem suam diutius vexandae. Ii quidem prudentiorés quam filii lucis multa iam ausi: infe- *) *) Hebr. VI. 7—8.

Next

/
Thumbnails
Contents