Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

29 rum generi impertivit. — Est quidem nimis multorum haec labes et macula, ut obesse et noceie saluti aut incremento reipublicae Ecclesiam dicant : Romanumque Pontificatum prosperitati et magnitudini italici nominis inimicum putent. Sed istorum querelas absurdasque criminationes aperte superiorum temporum omnia monumenta convincunt. Revera enim Ecclesiae snmmisque Pontificibus Italia maxime debet, quod gloriam suam apud omnes gentes propagavit, quod iteratis barbarorum im­pressionibus non succubuit, et immanes Turearum impetus invicta repulit, et multis in rebus aequam legitimamque libertatem diu conservavit, et pluribus iisdemque immortalibus optimarum artium monumentis civitates suas locupletavit. — Neque postrema Romanorum pontificum haec laus est, quod provincias italicas ingenio moribusque diversas communi fide et religione unas semper conservaverint, et a discordiis omnium funestissimis liberaveriut. Atque in trepidis calamitosisque tempo­ribus non semel erant publicae res ad extremos casus praecipitaturae, nisi Ponti­ficatus Romanus ad salutem valuisset. — Neque futurum est, ut minus valeat in posterum, modo ne voluntas hominum obsistens virtutem eius intercipiat, neu liber­tatem impediat. Etenim vis illa benefica, quae in institutis catholicis inest quoniam ab ipsa eorum natura sponte proficiscitur, immutabilis est et perpetua. Quemad­modum pro salute animarum omnia religio catholica et locorum et temporum intervalla complectitur, ita etiam in rebus civilibus ubique et semper sese ad ho­minum utilitates porrigit atque explicat. Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala succedunt; quoniam qui sapientiam christianam oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant, ad per­niciem devocant civitatem. Istorum enim doctrinis nihil est magis idoneum ad inflammandos violenter animos, cöncitandasque perniciosissimas cupiditates. Sane in iis quae cognitione scientiaque continentur, caeleste fidei lumen repudiant: quo extincto, mens humana in errores saepissime rapitur, nec vera cernit, atque illuc facile evadit, ut in humilem foedumque materialismum abiiciatur. Spernunt in genere morum aeternam immutabilemque rationem, et supremum legum latorem ac vindicem Deum despiciunt: quibus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla satis idonea legum sanctione, omnis vivendi norma ab hominum voluntate arbitrio­que sumatur. In civitate vero ex immodica libertate, quam praedicant et volunt, licentia gignitur: licentiam sequitur perturbatio ordinis, quae est maxima et fune­stissima pestis reipublicae. Revera nulla fuit aut deformior species, aut miserior conditio civitatis, quam illa in qua tales et doctrinae et homines valere aliquandiu potuerunt. Ac nisi recentia exempla suppeterent, id fidem excedere videretur, po­tuisse homines scelere audaciaque furentes in tanta excidia ruere, et retento ad ludibrium libertatis nomine, in caede et incendiis debacchari. — Quod si tantos nondum sensit Italia terrores, primo quidem singulari Dei beneficio tribuere, de­inde id quoque caussae fuisse statuere debemus, quod cum itali homines numero longe maximo in religione catholica studiose perseverarint, idcirco flagitiosarum opinionum, quas diximus, dominari libido non potuit. Verum si haec, quae religio praebet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in eos casus ipsos delaberetur, qui maximas et florentissimas nationes aliquando perculerunt. Etenim necesse est,

Next

/
Thumbnails
Contents