Circulares litterae dioecesanae anno 1882 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

28 profecto sunt hoc tempore, cum ipse rerum publicarum status magnopere sit incolumitati religionis calamitosus. Eamque ob caussam Nos movemur vehementius, quod singulares coniunctionis necessitudines Nobis cum Italia intercedunt, in qua Deus domicilium Vicarii sui, magisterium veritatis, et catholicae unitatis centrum collocavit. — Alias quidem multi­tudinem monuimus, ut sibi caveret, et singuli intelligerent, quae sua sint in tantis offensio­num caussis officia. Nihilominus, ingravescentibus malis, volumus in ea Vos, Vene­rabiles Fratres, mentem diligentius intendere, et, commmunium rerum inclinatione perspecta, munire vigilantius populorum animos, omnibusque praesidiis firmare, ne the­saurus omnium pretiosissimus, fides catholica diripiatur. Perniciosissima hominum secta, cuius auctores et principes non celant neque dissimulant quid velint, in Italia iamdiu consedit: denuuciatisque lesu Christo inimicitiis, despoliare penitus institutis christianis multitudinem contendit. Quantum audendo processerit, nihil attinet dicere hoc loco, praesertin cum extent Vobis, Venerabiles Fratres, ante oculos vel religioni vel moribus illatae iam labes et ruinae. — Apud italas gentes, quae in avita religione constanter et fideliter omni tempore permanserunt, imminuta nunc passim Ecclesiae libertas est, atque acrius in dies hoc agitur, ut ex omnibus publice institutis forma illa et veluti character Christianus deleatur, quo semper fuit Italorum non sine caussa nobilitatum genus. Sublata sodalium religiosorum collegia : proscripta Ecclesiae bonae: rata citra ritus catholicos connubia; in institutione iuventutis nullae potestati ecclesiasticae partes relictae. — Neque finis est nec modus ullus acerbi et luctuosi belli cum Apo­stolica Sede suscepti, cuius caussa incredibiliter Ecclesia laborat, Romanusque Pon­tifex in summas angustias compulsus est. Is enim civili principatu spoliatus ne- cesse fuit ut in alienam ditionem potestatemque concederet. — Urbs autem Roma, augustissima urbium Christianarum, exposita est et patet quibuslibet Ecclesiae hosti­bus, profanaque rerum novitate polluitur, scholis et templis ritu haeretico passim dedicatis. Quin immo exceptura fertur hoc ipso anno legatos et capita inimicissimae rerum catholicarum sectae, huc ad singulare quoddam concilium coetumque pro­fecturos. Quibus quidem huius deligendi loci satis apparet quae caussa fuerit: videlicet conceptum adversus Ecclesiam odium explere procaci iniuria volunt, Ro­manoque Pontifici in ipsa sede sua lacessendo, funestas belli faces proxime admo­vere. Dubitandum profecto non est, quin impios hominum conatus Ecclesia ali­quando victrix effugiat: certum tamen, exploratumque est, his artibus eos hoc assequi velle, una cum Capite totum Ecclesiae corpus afficere et religionem, si fieri possit, extinguere. Quod sane velle eos, qui se itabci nominis amantissimos profitentur, incredibile videretur; nam italicum nomen, intereunte fide catholica, maximarum utilitatum fonte prohiberi necesse esset. Etenim si religio christiana cunctis natio­nibus optima salutis praesidia peperit, sanctitatem iurium, tutelam iustitiae; si caecas ac temerarias hominum cupiditates virtute sua ubique edomuit, comes et adiutrix omnium rerum quae honestae sunt, quae laudabiles, quae magnae : si varios civitatum ordines, reipublicae membra ad perfectam stabilemque concordiam ubique revocavit, horum profecto beneficiorum copiam uberius quam ceteris Italo-

Next

/
Thumbnails
Contents