Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIII.
81 sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tamquam a Deo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, quia sic est voluntas Dei. “ ') Una illa hominibus caussa est non parendi, si quid ab iis postuletur quod cum naturali aut divino iure aperte repugnet; omnia enim, in quibus naturae lex vel Dei voluntas violatur, aeque nefas est imperare et facere. Si cui igitur usuveniat, ut alterutrum malle cogatur, scilicet aut Dei aut principum iussa negligere, lesu Christo parendum est reddere iubenti „quaesunt Caesaris Caesari, quaesunt Dei Deo,“2) atque ad exemplum Apostolorum animose respondendum : „Obedire oportet Deo magis quam hominibus.“ 6) Neque tamen est, cur abiecisse obedientiam, qui ita se gerant, arguantur etenim si principum voluntas cum Dei pugnat votuntate et legibus, ipsi potestatis suae modum excedunt, iustitiamque pervertunt: neque eorum tunc valere potest auctoritas, quae, ubi iustitia non est, nulla est. Ut autem justitia retineatur in imperio, illud magnopere interest, eos qui civitates administrant intelligere, non privati cuiusquam commodo politicam potestatem esse r.atam; procurationemque reipublicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus comissa est, geri oportere. Principes a Deo optimo maximo exempla sumant: eiusque imaginem sibi in administranda republica proponentes populo praesint cum aequitate et fide et ad eam, quae necessaria est, severitatem paternam caritatem adhibeant. Huius rei caussa sacrarum Litterarum oraculis monentur, sibimetipsis Regi regum et Domino dominantium aliquando rationem esse reddendam; si officium deseruerint, fieri non posse ut Dei severitatem ulla ratione effugiant. „Altissimus interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis,... horrende et cito apparebit vobis, quoniam iudicium durissimum his qui praesunt fiet... Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. Fortioribus autem fortior instat cruciatio“.4) Quibus praeceptis rempublicam tuentibus omnis seditionum vel caussa vel libido tollitur : in tuto futura sunt honos et securitas principum, quies et salus civitatum. Dignitati quoque civium optime consulitur: quibus in obedientia ipsa concessum est decus illud retinere, quod est hominis excellentiae consentaneum. Intelligunt enim, Dei iudicio nor. esse servum neque liberum ; unum esse Dominum omnium, divitem in omnes „qui invocant il" lum“5) se autem idcirco subesse et obtemperare principibus, quod imaginem quodammodo referant Dei, „cui servire regnare est.“ Hoc vero semper egit Ecclesia, ut Christiana ista civilis potestatis forma non mentibus solum inhaeresceret, sed etiam publica populorum vita moribusque exprimeretur. Quamdiu ad gubernacula reipublicae imperatores ethnici sederunt, qui assurgere ad eam imperii formam, quam adumbravimus superstitione prohibebantur, instillare illam studuit mentibus populorum, qui simul ac Christiana instituta susciperent, ad haec ipsa exigere vitam suam velle debebant. Itaque pastores animarum, exempla Pauli Apostoli renovantes, cura et diligentia summa populis praecipere consueverunt, „principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire 6) item orare Deum pro cunctis hominibus sed nouiinatim pro «) I. Petr- II, 13-25. — *) Matth. XXH, 21. — *) Act- V, 29- — ‘) Sap. VI 4, 5, 6, 8- — V Ad Rom. X. 12. — «) Ad Tit. III. 1.