Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

82 regibus et omnibus qui in sublimitate sunt : hoc enim acceptum est coram Salvatore nostro Deo.“ *) Atque ad hanc rem omnino praeclara documenta christiani veteres reliquerunt; qui cum ab imperatoribus ethnicis iniustissime et crudelissime vexarentur, nunquam tamen praetermiserunt gerere se obedienter et submisse, plane ut illi crudelitate, isti obsequio certare viderentur. Tanta autem modestia, tam certa parendi voluntas plus erat cognita, quam ut obscurari per calumniam malitiamque inimicorum posset. Quamobrem qui pro christiano nomine essent apud imperatores publice caussam dicturi, ii hoc potissimum argu­mento iniquum esse convincebant in christianos animadvertere legibus, quod in oculis omnium convenienter legibus in exemplum viverent. Marcum Aurelium Antonium et Lucium Aurelium Commodum filium eius sic Athenagoras confidenter alloquebatur : „Sinitis nos, qui nihil mali patramus, immo omnium... piissime iustissimeque cum erga Deum tum erga imperium vestrum nos gerimus, exagitari, rapi, fugari.“ 2) Pari modo Ter­tullianus laudi christianis aperte dabat, quod amici essent Imperio optimi et certis­simi ex omnibus: „Christianus nullius est hostis, nedum Imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut ipsum diligat et revereatur et honoret, et salvum velit cum toto romano imperio.“3) Neque dubitabat affirmare, in imperii finibus tanto magis numerum minui inimicorum consuevisse, quanto cresceret Christianorum. „Nunc pauciores hostes habetis prae multitudine Christianorum, pene omnium civitatum pene'omnes cives christianos habendo.“4) Praeclarum est quoque de eadem re testimonium in Epistola ad Diognetum, quae confirmat, solitos eo tempore christianos fuisse non solum inservire legibus, sed in omni officio plus etiam ac perfectius sua sponte facere, quam cogerentur facere legibus. „Christiani obsequuntur legibus, quae sancitae sunt, et suae vitae genere leges superant.“ Alia sane tum caussa erat, cum a fide Christiana, aut quoquo modo ab officio deficere Imperatorum edictis ac Praetorum minis iuberentur : quibus temporibus profecto displicere hominibus quam Deo maluerunt. Sed in iis ipsis rerum adiunctis tantum aberat ut quicquam seditiose facerent maiestatemve imperatoriam contemnerent, ut hoc unum sibi sumerent, sese profiteri, et christianos esse et nolle mutare fidem ullo modo. Ceterum nihil de resistendo cogitabant; sed placide atque hilare sic ibant ad tortoris equuleum, ut magni­tudini animi cruciatuum magnitudo concederet. — Neque absimili ratione per eadem tem­pora Christianorum vis institutorum spectata est in militia. Erat enim militis christiani summam fortitudinem cum summo studio coniungere disciplinae militaris : animique ex­celsitatem immobili erga principem fide cumulare. Quod si aliquid rogaretur quod non esset honestum, uti Dei iura violare, aut in insontes Christi discipulos ferrum convertere, tunc quidem imperata facere recusabat, ita tamen ut discedere ab armis atque emori pro religione mallet, quam per seditonem et turbas auctoritati publicae repugnare. Postea vero quam respublicae principes christianos habuerunt, multo magis Ecclesia testificari ac praedicere institit, quantum in auctoritate imperantium inesset san­ctitatis: ex quo futurum erat, ut populis, cum de principatu cogitarent, sacrae cuiusdam maiestatis species occureret, quae ad maiorem principum cum verecundiam tum amorem impelleret. Atque huius rei caussa, sapienter providit, ut reges sacrorum solemnibus 3) Timoth. II. 1 — 3. — *) Legat, pro Christianis. — *) Apolog. n. 35. — *) Apolog. n. 37.

Next

/
Thumbnails
Contents