Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
2 Nr. 406. Declaratio Decreti de non adecri- bendis ad pias eodalita tes absentibus. gloriam et ignobilitatem , per infamiam et bonam famam, praeter illa, quae extrinsecus sunt instantia quotidiana, sollicitudo omnium animarum. Infirmari cum infirmantibus, do- lere cum patientibus, „monere unumquemque“,1) „Patrem esse pauperum, oculum esse coeco, pedem claudo,“8) „sollicitum esse pro omnibus et turbari erga plurima“,3) fatigari saepe ex itinere,4) ex animi aegritudine, ex perpetua colluctatione adversus carnem et sanguinem, quin imo adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritales nequitias in coelestibus.“5) Serio meditantibus de tanta muneris nostri gravitate aderit Spiritus Sanctus, illuminando mentes nostras, tenebris forte obductas, ad videndum, quod bonum est in oculis suis, ut dirigere possimus creditorum nobis fidelium pedes in salutis aeternae viam, atque ut nunquam non constet nobis, quid deceat, quid non deceat, quid impediat, quid expediat, quid ex debito nostri officii nobis incumbat, ut ab iis ne latum unguem recedamus. Quare e S. Gregorii M. consilio6) „ponamus saepe ante oculos nostros illam tantae districtionis diem, in qua judex veniet, et rationem cum servis suis, quibus talenta credidit, ponet. Ecce in majestate terribili, inter Angelorum et Archangelorum choros videbitur. In illo tanto examine electorum hominum ac reproborum multitudo deducetur, et unusquisque quid sit operatus ostendetur. Ibi Petrus cum Judaea conversa, quam post se traxit, apparebit. Ibi Paulus conversum, ut ita dicam, mundum ducens. Andreas post se Achaiam, Ibi Joannes Asiam, et Thomas Indiam in conspectu sui Judicis ducet. Ibi omnes dominici gregis arietes cum animarum lucris apparebunt, qui sanctis suis praedicationibus Deo post se subditum gregem trahent. Cum igitur tot pastores cum gregibus suis ante aeterni Pastoris oculos venerint, nos miseri quid dicturi sumus, qui ad Dominum nostrum post negotium vacui redimus, qui pastorum nomen habuimus , et oves, quas ex nutrimento nostro debebamus ostendere, non habemus.“ — Et paulo infra: „Consideremus sine cessatione, quid simus; pensemus negotium nostrum, pensemus pondus, quod suscepimus ; faciamus nobiscum quotidie rationes, quas cum nostro Judice habebimus ; et sic debemus agere curam nostri, ut non negligamus curam proximi.“ Quo etiam spectat illud Origenis:“7) „Omnis adeundi honoris Ecclesiastici abscinderetur ambitio, si se judicandos potius, quam judicaturos, hi, quipraeesse populis volunt, judicarent.“ „Ei autem, qui potens est, vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos, in exsultatione in adventu Domini Nostri Jesu Christi: soli Deo Salvatori nostro-------gloria, et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculu m, et nunc et in omnia saecula saeculorum. Arnen. “s) Strigonii, die 10-a Januarii, 1881. Snb 13. Aprilis 1878. prodiit S. Congregationis Indulgentiarum et Reliquiarum Decretum, de personis, quae absunt, piis Sodalitatibus et Confraternitatibus non adscriben- dis, quod in Circularibus Dioecesanis litteris, ddto 24. Septembris eiusdem anni Nr. 4209. ■ dimissis, publicatum est. Super huius Decreti sensu emerserunt dubia, quoad tenorem autem propositae sunt nonnullae petitiones, quae praelaudatam S. Congregationem eo impulerunt, ut circa dubia et petitionem sequentem ederet declarationem. ») Act. 20, 31. — *) Job. 29, 15. 16. — 8) Luc. 10, Ü- — 4) Joau. 4, 6. — 6) Ephes. 6, 12. — 8) Homil. 17. in Evang. Super Epist. ad Rom- — 8) Jud. 24.