Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

64 iisdem concedenda“ rescripsit — negative et amplius. — Sin autem quod secundo loco posuimus, mera missio erigitur, ius certe non obest religiosis viris ne inter eos eligatur rector; ast ne iis quidem praeferri optantibus suffragatur. Rem itaque integram et in sua potestate positam aggrediens Episcopus, libertate sua utatur oportet; ubi enim iura silent, loco legis est Praesulis auctoritas ; praesertim vero quod, ut doctorum fert ada­gium, Episcopus intentionem habet in iure fundatam in rebus omnibus, quae ad dioecesim suam administrandam attinent. Quamobrem praelatio quoad novam missionem, a Regu­laribus expetita, aut nullo iuris subsidio fulcitur, aut in disertam iuris dispositionem offendit. Officium curationis animarum sedulitati Regularium commissum alias etiam dubitationes gignit; eaeque loca spectant finibus comprehensa missionum quae ab ipsis reguntur. Coepit enim ambigi utrum coemeteria et pia loca, intra fines illarum sita, Episcopus visitare possit. Ast in coemeteriis facilis ac prona suppetit distinctionis adeo- que finiendae controversiae ratio. Nam si de coemeteriis agatur quae solis religiosis familiis reservantur, ea plane ab Episcopi iurisdictione, proindeque a visitatione exempta sunt; cetera vero fidelium multitudini communia, quum uno ordine haberi debeant cum coemeteriis paroecialibus, iurisdictioni Ordinariorum subsunt indubitate, ac propterea optimo iure ab Episcopo visitantur, quemadmodum statuit Benedictus XIV in Constit. íirmandis VIII Idus Novembris MDCCXLIV. Haud absimili distinctione de locis piis quaestio dirimitur, ea secernendo quae exempta sunt ab iis quibus praeest Episcopus sive ordinario iure, sive delegato. De utrisque igitur, tum coemeteriis tum piis locis, sententiam Nostram paucis complectimur pronuuciantes : sacrorum canonum et costitu- tionum Apostolicarum praescripta esse servanda. Superioribus dubiis arcto iungitur nexu illud quo quaeritur an Episcopis subesse debeant scholae pauperum, quae elementares primariae, puerorum nuncupantur; est enim sanctissimum docendi ministerium, et proximum piis locis ordinem tenent scholae de quibus agendum est. Quo illae pertineant ex ipso nomine dignoscitur; intendunt nimirum ad puerilem aetatem primis litterarum elementis primisque fidei veritatibus, ac morum praeceptis apte instituendam : quae quidem institututio omnibus est temporibus, locis et vitae generibus necessaria, ac multum habet momenti ad universae societatis humanae, nedum singulorum hominum incolumitatem ; ex puerili enim institutione pendet, ut plurimum, qua quis ratione sit reliquae aetatis spatium acturus. Itaque quid a docentibus eo loci praecipue praestandum sit, sapienter Pius IX significavit scribens: „In hisce potissimum scholis omnes cuiusque e populo classis pueri vel a teneris annis sanctis­simae nostrae religionis mysteriis ac praeceptionibus sedulo sunt erudiendi et ad pietatem morumque honestatem, et ad religionem civilemque vivendi rationem accurate formandi, atque in iisdem scholis religiosa praesertim doctrina ita primarium in institutione et educatione locum habere ac dominari debet, ut aliorum cognitiones, quibus iuventus ibi imbuitur, adventititae appareant.1)“ — Nemo exhinc non intelligit istam puerorum institutionem in Episcoporum officiis esse ponendam, et scholas, de quibus agitur, tam in urbibus frequentissimis, quam in pagis exiguis inter opera contineri quae ad rem dioecesanam maxime pertinent. _______________\ E pist. ad Archiep. Friburg. Cum non sine maxima XIV Iulii MDCCCLXIV Acta vol. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents