Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XI.

65 Insuper quod ratio suadet lux historiae confirmat. Nullum quippe fuit tempus quo singularis non eluxerit Conciliorum cura in huiusmodi scholis ordinandis ac tuendis, pro quibus plura sapienter constituerunt. Eorum nempe decretis prospectum est ut illas Epi­scopi in oppidis et pagis restitui et augeri curarent1), puerique ad discendum admitte­rentur, qualibet, si fieri posset, impensa remissa.2) Eorumdem auctoritate dictae leges, quibus alumni religioni ac pietati operam darent3), definitae dotes et ornamenta animi, quibus magistros praeditos esse oporteret4), iisque imperatum, uti iurarent iuxta formulam catholicae professionis5): demum scholarum curatores constituti qui eas adirent, ac cir­cumspicerent ne quid inesset vitii aut incommodi, neve quid omitteretur ex iis rebus, quas de illarum disciplina leges dioecesanae sanxissent.6) Ad haec, quum Patres Conciliorum probe intelligerent parochos etiam pastoralis ministerii compotes esse, partes haud exiguas iisdem tribuerunt in scholis pueorum, quarum cura cum animarum curatione summa necessitate iungitur. Placuit igitur in singulis paroeciis pueriles scholas constitui7) quibus nomen est parochialibus impositum :8) iussi sunt parochi munus docendi suscipere, sibique adiutricem operam magistrorum et magistrarum adsciscere :9) iisdem negotium datum scholas regendi et curandi diligentissime:10) quae omnia si non ex fide integreque gesserint, officium deseruisse arguuntur,11) dignique habentur in quos Episcopus animadvertat.12) In unum ergo collineant argumenta ex ratione et factis petita ut scholae, quas pauperum vocant, institutis dioecesanis et paroecialibus praecipuo iure adnumerandae sint; eaque de causa Britannorum Episcopi ad hanc usque aetatem in missionibus tam saecularibus quam regularibus easdem pro potestate sua visitare consueverunt. Quod et Nos probantes decla­ramus : Episcopos ius habere quoad omnia visitaudi huiusmodi scholas pauperum in missio­nibus et paroeciis regularibus aeque ac in saecularibus. Alia profecto causa est ceterarum scholarum et collegiorum, in quibus religiosi viri secundum ordinis sui praescripta iuventuti catholicae instituendae operam dare solent; in hisce enim et ratio postulat, et Nos volumus firma atque integra privilegia manere quae illis ab Apostolica Sede collata sunt, prout aperte est declaratum anno MDCCCLXXIV a sacro Consilio christiano nomini propagando, quum acta expende­rentur Concilii Provincialis Westmonasteriensis IV.13) Quum .res in vado sit quod ad scholas attinet et collegia regularium iam constituta, adhuc tamen est in ancipiti, si de novis erigendis agatur. De his enim quae­ritur; an et cuius superioris venia sit impetranda? Porro cum latius ea dubitatio pateat et ecclesiarum quoque ac coenobiorum erectionem pertingat, omnia haec unius questio­nis et iudicii terminis complectimur. Atque hic primo occurrunt Decretales veteres, quibus est cautum ne quid huiusmodi quisquam institueret absque Sedis Apostolicae licentia ’) Synod- I. Provincial. Camerae, tit. de scholis cap. 1- — Synod, provinc. Mechlin, tit. de scholis cap. 2. — 2) Synod. Namurcen. au. 1604. tit. 2. cap. 1. — 3) Synod- Antuerpien. sub Mireo tit. 9. cap. 3. — *) Synod. Cameracen. an. 1550. — 6) Synod. II. Provinc. Mechlinien. tit. 1. cap. 3. — 6) Synod. II. Provinc- Mechlinien. tit. 20. cap. 4. — Synod. Provin. Prägen, an. 1860, tit. 2. cap. 7. — 9 Synod. Valens, an- 529. can. 1. — Synod. Nannet. relat. in cap. 3. de vit. et hon. clericor. — Synod. Burdigal. an- 1583. tit. 27. — 8) Synod. I. Provinc. Mechlin, tit. de scholis cap. 2. — Synod. Provinc. Colocen. an. U 863- tit. 6. — Synod. Provin. apud. Maynooth anao 1875. — 9) Synod. Nannet- sup. cit. — Synod. Antuerp. sup. cit. — Synod. Prov. Burdig. an. 1850. tit. 6. cap. 3- — I0) Synod. Prov. ^ienn. ann. 1858, tit. 6. cap. 8- — Synod. Prov. Ultraiect- an. 1865. tit. 3. cap-2. ”) Synod. Prov- Colocen. an- 1863- tit. 6. cap. 5. — Synod. Prov. Colonien. an. I860, tit. 2- cap- 23. — Synod. Prov. Ultraiect- an. 1863, tit. 9. cap. 5. — I2) Synod. I Prov- Cameracen- tit. de Scholis, cap. 2- — 13) Decret. 26.

Next

/
Thumbnails
Contents