Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

XVII E subnexis apostolicis litteris discimus, quis tenendus sit modus in controver­siis, ac in specie illis, quae hoc tempore agitantur circa necessitatem, vel opportunitatem exigendi ad normam catholicae doctrinae recentes reipublicae formas, juris novi, ut aiunt, principiis innixas, quem esse illum a Sapientissimo Summo Pontifice docemur, per S. Augustinum jam propositum et commendatum, atque his verbis expressum: „in ne­cessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus charitas.“ — Commendatur nominatim agendi ratio, quam S. Thomas Aquin. in disputationibus tenuit, laudata iam et ad imi­tationem proposita a s. m. Benedicto Papa XIV. — Est autem tenor litterarum sequens : Dilecto Filio Nostro Victori Augusto S. R. E. Card. Dechamps Archiepiscopo Mechliniensi et omnibus Venerabilibus Fratribus Belgii Episcopis. LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Licet multa postremis hisce temporibus in Belgio contigerint rei catholicae perniciosa, quae animum Nostrum magno dolore affecerunt, solatium tamen consolatio­nemque percepimus in multis constantis amoris fideique testimoniis a catholicis Belgi viris Nobis exhibitis, quoties opportuna se se offerret occasio. In primis autem Nos recreavit et recreat egregia vestra in Nos voluntas, studiumque a Vobis impensum, ut christianus populus vobis commissus in fidei catholicae sinceritate et unitate persistat et amore in Ecclesiam Christique Vicarium in dies crescat. Placet autem id Vobis maxime laudi tribuere, quod optimae iuventutis institutioni omni industria studotis, providentes ut in primis litterarum scholis de religione doctrina large adolescentibus tradatur. Nec minore cura contenditis ut christianae educationi cuncta bene vertant in Gymnasiis etiam et Lyceis, et in ipsa Lovaniensi studiorum Universitate. Nihilominus hac in re quieto aut securo Nos animo esse non sinunt quae catholi­corum hominum concordiae periculum creare penes Belgas videntur, eosque in contraria studia distrahere. Supervacaneum porro est hic memorare quae fuerint veteres recentes- que dissidiorum caussae, occasiones, incitamenta, inde etiam profecta, unde minus expe- ctandum esse videbatur: ea vos, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, prae ceteris Nr. 4041. Litterae apo- stoiicae ad Cardinalem Archi-Episco- pum Mechli- niensem, reli- quosque Epi­scopos Belgii directae.

Next

/
Thumbnails
Contents