Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

108 intelligitis et Nobiscum deploratis, cum probe noveritis nullo unquam tempore tantam tuisse concordiae inter omnes catholicos viros conciliandae et servandae necessitatem, quantam hoc nostro, quo christiani nominis hostes unanimi impetu Ecclesiam undique adoriuntur. Itaque de ea tuenda solliciti, monemus, minus eidem favere nonnullas de iure publico controversias, quae solent animos apud vos maxime commovere: versantur autem circa necessitatem vel opportunitatem exigendi ad catholicae doctrinae normam recentes rei publicae formas, iuris novi, ut aiunt, principiis innixas. — Profecto Nos ipsi ante omnes summopere cupimus ut humana societas christiano more componatur, atque ut omnes civitatis ordines divina Christi virtus penetret ac pervadat. Id Nobis propositum esse statim ostendimus a Pontificatus Nostri exordiis, publicis editis documentis, potissi­mum autem Litteris Encyclicis, quas adversus socialismi errores, et nuper de politico principatu evulgavimus. Attamen catholici viri omnes, si utiliter in commune bonum elaborare velint, prae oculis habeant et fideliter sequantur oportet consultam agendi rationem, quam in his rebus adhibere solet Ecclesia: quae licet caelestium doctrinarum integritatem iustitiaeque principia inviolabili firmitate tueatur, maximeque enitatur ut privatis actibus publicisque institutis et moribus eadem principia moderentur ; aequam tamen habet rerum, locorum, temporumque rationem; et saepe ut in humanis rebus as­solet quaedam aliquamdiu tolerare cogitur mala, quae removeri vix aut ne vix quidem possunt, quin gravioribus malis et perturbationibus aditus aperiatur. Illud insuper in controversiis agitandis cavendum est, ne modus transiliatur quem aequitatis caritatisque leges praescribunt; neve temere insimulentur, vel in suspi­cionem adducantur viri ceteroquin Ecclesiae doctrinis addicti, maxime autem qui in Ecclesia dignitate et potestate praecellunt. — Id quidem tibi, dilecte fili Noster, contigisse dolemus, qui Ecclesiae Mechliniensi Archiepiscopi auctoritate praees, quique ob egregia tua in Ecclesiam merita et catholicae doctrinae tuendae studium, dignus es habitus qui Patrum Cardinalium Collegio a Decessore Nostro f. r. Pio IX adcribereris. — Per se autem apparet, hanc in falsas insimulationes quemlibet vocandi levitatem alieno nomini detrahere, mutuae caritatis vincula relaxare, iniuriamque iis inferre quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei: ideoque ut ab ea omnes catholici viri temperent summopere cupimus, graviterque monemus. Quibus quidem scire satis sit, Apostolicae Sedi Romanoque Pontifici, ad quem omnibus semper patet accessus, officium esse deman­datum, catholicas ubique veritates tuendi, cavendique ne quid in Ecclesia serpat aut disseminetur, quod de fide et moribus doctrinae officere vel cum ea discrepare videatur. Ad vos quod attinet, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, summa diligentia curate ut omnium doctorum virorum, et eorum praesertim, quibus iuventutis inshtuendae munus per vos est creditum, una sit mens eademque sententia in his, in quibus Aposto­licae Sedis auctoritas dissentiendi libertatem non relinquit. In his autem quae sapientum disputationibus libere permittuntur ita, Vobis suadentibus ac monentibus, ingenia exercean­tur, ut sententiarum diversitas animorum unitatem et voluntatum concordiam non abrumpat. Qua de re plena sapientiae ac gravitatis praecepta doctis viris tradidit immortalis memoriae Pontifex Decessor Noster Benedictus XIV in Constitutione „Sollicita ac provida ;w imo etiam exemplar ad imitandum proposuit sanctum Thomam Aquinatem, qui pacato

Next

/
Thumbnails
Contents