Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

96 principes referre imperavimus, re recenti. Nihilominus allata magno Decessori Nostro iniuria et pontificia violata dignitas Nos hodierna die vocem promere omnino iubent, ut animi Nostri sensa a Nobismetipsis publice confirmentur intelligantque catholicae gentes omni, qua possumus, ratione et memoriam viri sanctissimi vindicatam, et majestatem Pontificis maximi per Nos esse defensam. Pius IX, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, corpus suum in Basilica Lauren- tiana extra pomerium condi iussit. Itaque cum supremam eius voluntatem hac in re per­fici oporteret, monitis iis qui securitatem publicam tueri debent, constitutum fuerat, ut ex Basilica Vaticana corpus aveheretur silentio noctis, eoque tempore quod esse solet maxime quietum. Item ducendum funus esse placuit non eo apparatu qui pontificiae dignitati Ecclesiaeque institutis conveniret, sed quem praesens romanae urbis conditio sineret. Verum eius rei vulgatur repente fama Urbe tota : quare populus romanus beneficiorum ac virtutum tanti Pontificis memor, sponte demonstrat, velle se parenti publico obsequium pietatemque supremam testificari. Quod quidem grati et amantis animi testimonium plane futurum erat populi romani gravitate et religione dignum, cum nihil aliud esset propo­situm quam aut funus decenter prosequi, aut, qua incederet, frequentes ac venerabun­dos adesse. Ad constitutam diem horamque pompa funebris e templo Vaticano proces­sit, ingenti multitudine ex omni civium ordine per compita perque vias circumfusa. Magnus piorum hominum numerus circa feretrum, maior pone comitabatur, incessu pacato et gravi. Ab his quidem aptas tempori preces fundentibus nec vox nec significatio ulla extitit, quae lacessere quemquam, aut turbas quoquo modo ciere posse videretur. Sed ecce vel a principio non ignota flagitiosorum manus incompositis clamoribus lugubre officium perturbare. Mox aucto numero et audacia, ingeminare terrores ac tumultus, rebus sanctissimis maledicere, spectatissimos viros sibilis conviciisque accipere : vultuque et voce et ira minaces circumvenire hostiliter lugubrem comitatum, et verberibus saxis­que certatim petere. Immo quod nulla barbaria tentavisset, ne reliquiis quidem Pontificis sanctissimi pepercerunt. Non modo enim nomen Pii IX contumeliose appellatum, sed in currum quadrigarum, quo reliquiae vehebantur, coniecti lapides, pluriesque inclamatum, proficiendos inhumatos cineres. Continuatumque longo viarum tractu, duarum horarum spatio, turpe spectaculum. Quod si non ad extrema ventum est, moderationi eorum tribuatur, qui quamvis omni vi petulantiaque lacessiti iniurias patienter ferre maluerunt, quam ullo modo sinere ut inter illud pietatis officium funestiora contingerent. Haec facta nota omnibus et publicis confirmata monumentis dissimulare aut denegare ii, quorum interest, nequicquam conantur : eadem, quocumque fama nuntiavit, non modo catholicarum gentium animos moerore compleverunt, sed liberrimam indignati­onem cunctorum hominum moverunt, apud quos valet humanitatis nomen. Undique com­meant ad Nos quotidie litterae labem dedecoris et immanitatem sceleris exsecrantium. Sed maximam sollicitudinem animique angorem Nobis ante alios attulit casus nefarius et gravis. Quoniam autem officio impellimur, ut maiestatem Pontificatus romani verendamque Decessorum Nostrorum memoriam tueamur, idcirco teterrimum facinus in conspectu Vestro, Venerabiles Fratres, conquerimur et deploramus, illatamque expostula­mus iniuriam, cuius ad eos culpa pertinet, qui nec iura religionis nec civium libertatem ad­versus impiorum hominum furorem defenderunt. Atque ex hoc ipso perspiciat catholicus

Next

/
Thumbnails
Contents