Circulares litterae dioecesanae anno 1881 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

97 orbis quanta Nobis in Urbe securitas relinquatur. — Cognitum perspectumque erat, coactos Nos esse ad asperam multisque de caussis non ferendam conditionem: hanc tamen recens eventus, de quo loquimur, magis patefecit atque illustravit, simulque ostendit, si acerbus Nobis est rerum praesentium status, acerbiorem esse expectationem reliquarum. — Quod si evectos per Urbem Pii IX cineres indignissimae perturbationes maximique tumultus consecuti sunt, quis praestare queat, non eamdem improborum futuram audaciam, si Nos incedere convenienter dignitati Nostrae per Urbem spectarent? Praesertim si datam sibi caussam putarent, quod Nos officium coegisset aut latas in Urbe leges non iustas damnare, aut quicquam aliud publice non iure gestum reprehendere. Quapropter magis magisque intelligetur, non alio modo Nos Romae nunc posse consistere quam m aedibus Vaticanis captivos. Immo si quis attente certa indicia consideret, quae passim erumpunt, simulque cogitet, aperte coniuravisse sectas in excidium catholici nominis, non sine caussa affirmari potest, adversus Ecclesiam Christi et Pontificem maximum, fidemque avitam Italorum perniciosiora consilia maturari. Nos quidem ad istos ingravescentis certaminis gradus diligenter, uti debemus, attendimus: eodemque tempore quid Nobis ad defensionem maxime expediat ponderamus. Spe omni in Deo posita, dimicare summa contentione certum est pro incolumitate Ec­clesiae, pro libertate Pontificis, pro iuribus et maiestate Sedis Apostolicae : in eoque cer­tamine nec labores fugere, nec difficultates reformidare. Neque propugnaturi soli sumus, quoniam virtuti constantiaeque Vestrae, Venerabiles Fratres, plurimum in omnes partes confidimus. Ac non levi etiam velsolatio vel adiumento est voluntas et religio Romanorum, qui multis insidiis circumventi atque omnibus artibus sollicitati, tamen in obsequio Eccle­siae, in fide Pontificis maximi singulari fortitudine perseverant, nullumque locum praeter­mittunt demonstrandi quam alte eas virtutes insculptas animo retineant. De Hierarchia ecclesiastica instituta in Bosnia et Erzegovina. Interea vero, quamquam in summis iis, quas diximus, et temporum et rerum difficultatibus versemur, tamen muneris Apostoliéi memores, operam Nostram in re catho­lica vigilanter administranda collocare, quantum licet, non praetermittimus; atque adiuvante studium nostrum summa Dei benignitate, Christianarum gentium utilitati servire pergi­mus. — Quam ad rem libentes commemoramus hoc loco collatas nuper in Bosniam et Erzegovinam curas. Cum enim valde cuperemus rem sacram in iis regionibus melius ordi­nal e firmiusque stabilire, communicatis cum carissimo in Christo Filio Nostro Francisco Iosepho Austrian Imperatore et Hungáriáé rege apostolico consiliis, hierarchiám ecclesia­sticam in iis provinciis constituendam curamus. Huius rei caussa sedem urbis Seraiensis, quae Bosniensium urbium princeps habetur, Archiepi?copali et Metropolitana dignitate auximus, ac Verhbosnensem appellari iussimus: eidemque sedes episcopales tres, nempe Bauialucensem, Mandetriensem seu Dumniensem, Mercanensem et Tribuniensem Ragusini Episcopi administrationi concreditam, tamquam provinciales adsignavimus et addiximus, earumque sedium Episcopos Archiepiscopi Verhbosnensis suffraganeos futuros decrevimus. — Mandavimus porro, Venerabiles Fratres, ut exemplaria Apostolicarum Litterarum, quas de ecclesiastica hierarchia in memoratis regionibus constituta in lucem edi iussimus, Vobis tradantur, ut ex iis varias rerum sacrarum in iis locis vices, et totam rei a Nobis gestae rationem intelligatis.

Next

/
Thumbnails
Contents