Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

75 natis ductu praebuisti tutamen, sic pariter humillimas adhibemus preces ut qualis- cumque libuerit Sanctitati Tuae nobis etiam assignetur Patronus. Interim, Beatissime Pater, Apostolica nos circumda benedictione, dum, flexo poplite, per diutinum aevum Tibi fausta ominamur. Responsum sive Allocutio Beatissimi Patris. Etsi Nobis nunquam, dilecti filii, dubium fuit, quin studium et voluntas erga Nos et hanc Apostolicam Sedem in vobis summa essent, tamen hodie id magis per­spicimus cum ex hac frequentia vestra, tum ex officii atque observantiae significatione, quam modo verbis amplissimis vestro omnium nomine fieri voluistis. Libenter ample­ctimur talem animum, et in hoc magnopere laetamur, quod vos, non sine consilio cuncta providentis Dei, Evangelii praecones ac caelestium bonorum nuntii^ communi proxi­morum saluti deserviatis. — Non possumus autem non probare vehementer propositum vestrum, dilecti filii, qui romanam istam peregrinationem ultro et alacriter suscepistis, ut prope Sedem Pontificatus maximi renovare animos, atque e sepulchro Principis Apostolorum dignos nobilitate vestra spiritus haurire et efferre possetis. Profecto illud non caret veritate a vobis dictum, eum nunc cursum esse temporis et rerum, ut humani generis societas ad instituta ethnicorum, ignominioso regressu, inclinare videatur. Quae sane inclinatio rerum et temporum maxime cernitur in existimationibus et iudiciis eorum, qui nunc sunt, hominum, in legibus, in moribus, in actione vitae quotidiana. Has enim res omnes, quae a Christiana virtute informatae et Christi ipsius vestigiis impressae superioribus saeculis mirifice floruerunt, nunc vi­demus rationis humanae angustis limitibus definitas et soli arbitrio corruptae hominum naturae permissas. Si nobis ante os exempla non existerent et domestica et viva, incredibile videretur post lumen ubique diffusum evangelicae veritatis, tot praesertim ac tantis ex ea perceptis fructibus, cognitaque ethnicae superstitionis pernicie, plures tamen esse, qui illum rerum restitui cupiant non tam ordinem, quam perturbationem, in qua vis iuri, sensus rationi, corpus menti antecedere iudicetur. Sed a corruptela morum, ab insidiis vaferrimorum hominum, doctrinarumque caelestium obliterata me­moria, accedentibus telis illius igneis, qui homicida fuit ab initio, ad teterrimum illud vitae genus non difficilis factus est aditus. Avertendae pesti tam nefariae nihil potest efficacius, quam divina oracula cogitari, ea ipsa, quorum praedicationi profani veterum ritus fracti profligatique ces­serunt. Hausta e sinu Patris doctrina, Iudaeorum generi a Christo Domino tradita, ab Apostolis in omnes terrarum gentes disseminata, quae mentes illustrat, quae animos ad omne decus virtutis impellit, universae hominum societati causa salutis fuit ac sempiternae auspex felicitatis. Etenim ad Evangelii nuntium, spectaculo prodigiorum divinaque virtute permovente animos, continuo insperata ubique mutatio morum appa­ruit. Prae immoderato amore sui, valuit in homine caritas ; effrenatae luxuriae con­suetudinem fuga voluptatum excepit ; ulciscendi libidinem ignoscendi voluntas, super­biam modestia, avaritiam liberalitas, iracundiam mansuetudo consecutae sunt. — Atque omni superiorum temporum memoria mos christianus condonandi mirabiliter profuit ad fidei et morum sanctitatem; nec fuit unquam sacrorum oratorum inopia in suo

Next

/
Thumbnails
Contents