Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

s 76 genere excellentium et de hominum societate optime meritorum, qui civiles discordias sustulerint, qui optemperationem legitime imperantibus conciliarint, qui commemoranda divinorum iudiciorum severitate multitudinem in officio continuerint. Neque hoc tempore minima est egregiorum virorum copia, a quibus eosdem plane fructus iure expectat Ecclesia. Nam in evangelicis concionibus divina Christi virtus est maxime, quae dicen­tibus facultatem tribuit persuadendi, audientibus parendi voluntatem: Christus autem heri et hodie, ipse et in saecula. Verum ad munus istud Apostolicum sancte et utiliter obeundum, plura in iis postulantur, a quibus exercetur. — Et primo quidem inest unice in verbo Dei vis illa virtutum altrix et vitiorum domitrix, quam nuper commemoravimus. Quoniam autem verbum Dei in sacris Litteris continetur, atque in iis quae sunt aut ab Ecclesiae Patribus conscripta, aut rite apud catholicos memoriae prodita, hi sunt omnino sacrae eloquentiae fontes, hinc omnis docendi norma sumenda. Quod tamen non ita intel ligi volumus, ut adiumenta atque opes negligantur, quas humana ratio suppeditati cum et ipsa sit quidam veluti divini luminis radius. Deinde, auctore Paullo Apostolo, curandum est ut erudiantur ad religionem homines non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, hoc est non reconditis exqui- sitisquae sententiis, non fucata orationis specie atque pompa, sed, in simplicitate sermonis, in humilitate crucis Christi, ut appareat non ab hominum prudentia, sed a virtute Dei omnem efficientiam proficisci. — Tenenda tamen est ars oratoria, fugiendumque inficetum et rusticum dicendi genus, quia orationis elegans copia allicere animos audientium solet et ad divinarum legum iussa affatim flectere. — Demum ex omnibus sacrorum oratorum laudibus haec longe est maxima, componere vitam Apostolico muneri admodum congruentem, caritate pollere, ad alienas se utilitates totos porri­gere, rectefactis in exemplum excellere. — Habet enim suas virtus illecebras, quibus mire trahuntur homines ; ipsoque rerum usu edocemur, populum Christianum ad eos potissimum audiendos, qui vitae integritate praefulgeant, naturali quadam propensione moveri ac rapi. — Quam ad rem singulari cum gaudio intelleximus auctum esse fere ubique in populo fideli religiosae institutionis studium, ita ut verbum Dei, in quo est saluberrimus animorum cibus, cupidius passim appetatur. Commenta et inania rerum simulacra, quibus tam saepe ludificantur mentes, quotidie experiendo delentur; cumque fluxis et caducis rebus impliciti de felicitate desperandum esse homines sentiant, ad fidem Christianam confugiunt mansura bona pollicentem. Vos itaque, dilecti filii, excipite hanc animorum comparationem optimam, dicendoque perficite ut aeternae salutis semen large copioseque in populos diffundatur. — Vim sapientiae, qua auditores vestri meliores fiant, ex iis fontibus deducite, quos indicavimus. — Praecipue vero ut in evolvendis sanctorum Patrum scriptis sedulam solertemque operam impendatis, iterum et vehementer hortamur. — Iuverit etiam frequenter versare manu Sancti Thomae Aquinatis immortalia volumina; illa enim gravitate sententiarum atque altissimae doctrinae copia ad usus vestros est mirabiliter aptus; praesertim in iis operum suorum partibus, in quibus vel de virtutibus et vitiis disputat, vel divinos libros explanat. Agite igitur, dilecti filii, evangelicae veritatis propagatores; copioso hoc

Next

/
Thumbnails
Contents