Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
11 nam observare nequeunt, commonendi sunt, ut per alia pietatis opera culpas suas expiare, et Deo satisfacere satagant: „quin imo sanandis vulneribus, quibus humana infirmitas sauciatur, diligentem adhibere studeant curationem, ut culpas de humano pulvere contractas, dum casta jejunia decoquere non possunt, pia opera, orationum suffragio, et eleemosynae munere redimant“ quemadmodum Benedictus XIV. hortatur.1) Utentes igitur saluberrimi temporis venerabilibus institutis, sollicita prorsus cura cordis nostri maculas tergamus, ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. Quandoquidem, ut S. Augustinus observat“) hoc magnum, imo perfectum sit jejunium, abstinere ab iniquitatibus et illicitis voluptatibus saeculi. Haud absimi- liter fideles etiam curae nostrae pastorali creditos, quemadmodum Statuto quoque 30. Synodi Dioecesanae a. 1860. praeceptum est, hortari non desistamus, ut sacro hoc tempore cultum divinum solertius frequentent, sacros sermones avidius audiant, salutaribus meditationibus recolentes mysteria Passionis Domini vacent, in oratione insistant, peccata defleant, et abjicientes opera tenebrarum, nec non induti arma lucis3) conscientias suas ab omni inquinamento carnis et spiritus in S. Poenitentiae Sacramento emundent.4) Hac enim dumtaxat ratione obtinebitur, ut expurgato veteri fermento, fiamus nova creatura in Christo, qui Pascha nostrum immolatus est, et epulemur, prout oportet, in azymis sinceritatis et veritatis.5) Strigonii, die 20-a Januarii, 1880. In causa beatificationis Ven. Servi Dei P. Claudii la Colombiére, qui, ut P. Gallifet observat5), tota hodie Europa clarus est et celebris, cum ob concionum excellentiam, quae publicae luci donatae magnos ubique fructus peperere; tum vero praecipue ob ea, quae vivens praeclare gessit, praesertim in Anglia, quo superiorum jussu trajecerat, Du- cissae Eboraceusis, postea Angliáé Reginae a concionibus futurus, et cui, ceu suo Confessario B. Margarita Alacoque factam sibi a Divino Salvatore de Cultu Sanctissimi Sui Cordis revelationem voce ac scripto aperuit, ac in quo sancta Virgo mandati divini primum nacta est executorem, sequens emanavit Nr. 656. Decretum beatificationis et Canoniza- tionisP- Claudii la Colombiére. DECRETUM AUGUSTODUNEN. BEATI FICATIONIS ET C ANO N IZ A TIO NIS VEN- SERVI DEI P. CLAUDII LA COLO IBIÉRE SACERDOTIS PROFESSI E SOCIETATE JESU SUPER DUBIO „An sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu, et ad effectum de quo agitur ?“ Illo divini amoris igne, quem amantissimus humani generis Redemptor e penetralibus cordis sui misit in terris, vehementer accensus P. Claudius La Colombiére, adhuc vivens praeclaram Sanctitatis famam adeptus est. Quippe a juvenili aetate inter alumnos *) *n Encycl„Appet«nte“ a. 1759. — ’) V. Can. 25. dist- 5. de Consecr.. — *) Rom. 13, 12. — *) 2, Cor. • 5) Cf. 1. Cor. 5( 7. sq. — ♦) De cultu SS. Cordis D, N. Jesu Christi. Romae 1726-