Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
145 XXVI. Apostolatum propagationis fidei inter gentes, quibus Evangelium nondum illuxit, divino Salvatoris mandato conformiter inter primas, praecipuasque sublimis sui muneris partes nunquam non recensisse Summos Pontifices historia testatur, et comprobant amplissima in Urbe erecta instituta. Quod hodie in exercitio huius Apostolatus Vicarius interns Christi impediatur, ab iis repetendum est, qui Sedem Apostolicam suo patrimonio suoque principatu, armorum adhibita vi, exuerunt. Jam sanctae memoriae Pius Papa IX in sua, quam in Consistorio 12. Martii 1877. celebrato habuit allocutione, graviter expostulavit, questusque est contra suppressionem omnium Collegiorum, ea de causa in Urbe erectorum, ut in iis digni efformarentur Missionarii, sive praecones, qui Evangelii lumen in dissitas etiam et inhospitatas terras perferrent, ad gentes, in tenebris et in umbra mortis sedentes. Iniquitas, quae haec sustulit, Collegia, ait Summus Pontifex, „misere subduxit tot populis salutare pietatis et caritatis auxilium magno cum detrimento ipsius civilis humanitatis, et cultus, qui a Religionis nostrae sanctitate, doctrina, veritate dimanat.“ Haec iniquitas, ut e publicis novimus pagellis, hodie jam maiora audet, ipsumque illud institutum ad ictum destinasse videtur, quod de propaganda fide notissimum est. In subnexa encyclica Epistola Sanctissimus Dominus Noster nullam adhuc attentatae tardius iniquitatis mentionem injicit, loquitur tamen de impedimentis et difficultatibus, quae tam salutari operi, quale est propagatio fidei, undique imminent, et ut illud qua subsidio, qua assiduae orationis studio a nobis omnibus sublevetur, provehaturque, impensius commendat, expressam injiciendo mentionem piarum consociationum, quarum uni a sacra Jesu Christi infantia, alteri a scholis Orientis nomen est. In hac Archidioecesi Unio S. Infantiae Jesu suis non caret sociis, fiunt etiam collectae pro Missionibus in Oriente, in America Septemtrionali et in Africa Centrali. SSmi Domini Nostri Encyclicae litterae addant nobis stimulos ac calcar, ut de regno Dei in terris, quod advenire divina institutione formati quotidie petimus ac optamus bene mereri studeamus. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLIC A SEDE HABENTES. Nr. 5898. Encyclica Epistola Leonis XIII. de instituto propagandae fidei, union e sacrae infantiae Jesu et scholarum Orientis sublevandis.