Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXVI.
VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS VNiVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PAPA XIII. VENERABILES FRATRES SALYTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Sancta Dei civitas quae est Ecclesia, cum nullis regionum finibus contineatur, hanc habet vim a Conditore suo inditam, ut in dies magis dilatet locum tentorii sui, et pelles tabernaculorum suorum extendat J). Haec autem Christianarum gentium incrementa, quamvis intimo Sancti Spiritus afflatu auxilioque praecipue fiant, extrinsecus tamen hominum opera humanoque more perficiuntur: decet enim sapientiam Dei, eo modo res universas ordinari et ad metam perduci, qui naturae singularum conveniat. Non unum tamen est genus hominum vel officiorum, quorum ope fiat ad hanc terrestrem Sion novorum civium accessio. Nam primae quidem partes eorum sunt, qui praedicant verbum Dei: id exemplis et oraculis suis Christus edocuit; id Paulus Apostolus urgebat iis verbis: Quomodo credent ei quem non audierunt ? quomodo autem audient sine praedicante ? . .. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.2) Istud autem munus ad eos pertinet, qui rite sacris initiati fuerint. — His porro operae studiique non parum afferunt qui vel auxilia in rebus externis posita suppeditare, vel fusis ad Deum precibus eaelestia charismata conciliare solent. Quapropter laudantur in Evangelio mulieres, quae Christo evangelizanti regnum Dei ministrabant de facultatibus suis3), et Paulus testatur, iis qui Evangelium annuntiant voluntate Dei concessum esse ut de Evangelio vivant.4) Pari modo assectatores auditoresque suos Christum ita iussisse novimus : Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam*) primosque Eius alumnos, Apostolis praeeuntibus, ita supplicare Deo consuevisse: Da, servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 6)Duo haec munia quae in largiendo supplicandoque consistunt, cum perutilia sunt ad regni caelorum fines latius proferendos, tum illud habent proprium, ut ab hominibus cuiuslibet ordinis expleri facile queant. Quis enim est aut tam tenui fortuna, ut exiguam dare stipem, aut tantis rebus occupatus, ut pro nuntiis sacri Evangelii Deum obsecrare ali- quandiu prohibeatur ? Huiusmodi vero praesidia adhibere semper viri apostoliéi consueverunt, nominatim Pontifices romani, in quos christianae fidei propagandae maxime incumbit sollicitado : tametsi non eadem perpetuo ratio fuit haec subsidia comparandi, sed varia et diversa, pro varietate locorum temporumque diversitate. Cum aetate nostra libeat ardua quaeque coniuuctis plurimorum consiliis et viribus aggredi, societates passim coire vidimus, quare nonnullae etiam ob eam caussam sunt initae, ut provehendae in aliquibus regionibus religioni prodessent. Eminet autem inter caeteras pia consociatio ante annos fere sexaginta Lugduni in Galliis coalita, quae a propa') Is. LIV, 2. — a) Rom. X, 14, 17. — *) Luc. VIII, 3. — *) I. Cor- IX. 14. — ‘) Matth. IX, 38. Luc. X. 2. •) Act. IV. 29. 146