Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
10 que corpori vestro, quid induamini . . . Respicite volatilia coeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?“ In spem proinde egentes erigantur fore, ut Deus Optimus indigentibus de necessariis vitae mediis benigne provideat. Iis autem, quibus divina providentia facultates huius saeculi concessit, oblata opportuna occasione sors indigentium proponenda et commendanda est, commemorando quam beati sint, qui intelligunt super egenum et pauperem, quia in die mala Dominus ipse eorum liberator erit;1) quod ve Domino foenerentur, qui miserentur egenorum2) ; etenim teste Spiritu Sancto3) non indigebit, et qui sequitur misericordiam, inveniet vitam, justitiam et gloriam. Et ut in libro Tobiae legimus4), facientes eleemosynam magna cum fiducia coram summo Deo comparebunt, quoniam eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat, et non patietur ire in tenebras. Commendata autem iis , qui opibus afiflu- uut, pauperum cura, superest, ut hi quoque e praebenda illis doctrina salutari intelligant, quantum eorum intersit patienter ferre egestatis, qua premuntur, incommoda, et ferventer Deum exorare, ut suscitet quo plures, qui sibi dictum putent illud Psaltis regii :5) „Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor“, quive abundantem illam justitiam libenter exerceant, de qua Salvator ait6) „Nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum“ et qui denique oblatam sibi prono promptoque animo arripiant occasionem actuosam illam charitatem comprobandi, quam S. Paulus7) plenitudinem legis appellat, a Christo Domino sic descriptam») : „Omnia, quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis.“ Neminem autem mirari subeat, Pastoribus animarum curam egenorum et pauperum nec obviam, sed operosam etiam commendari. Hanc curam et sollicitudinem Ecclesiarum Rectoribus jam Patres Concilii Tridentini imposuerunt9) his verbis: „Quum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus cura animarum commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre, verbique Divini praedicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum aliarumque miserabilium perso • narum curam paternam gerere, et in cetera munia pastoralia incumbere.“ Sumus itaque Ministri illius religionis, quae sacros divitibus fecit pauperes et miseros exemplo Christi, qui factus fuerat pauper et miser, et unam quasi cum iis efficere voluit personam declarando : „Quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis“10). In quem dein respexerant, qui eius nomine censeri voluerunt. „In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam (vitam) pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere“, inquit S. Joannes Apostolus.11) Quam sedulam Ecclesia Catholica pauperum et egenorum semper curam habuerit, omnis testatur historia, et innumerabilia loquuntur charitatis instituta, quae post multiplices clades et vicissitudines passim hodie quoque supersunt. Exemplum S. Pauli, quo nemo majores pro Ecclesia exantlavit labores, prae oculis habere nos oportet „qui, ut ait S. Gregorius Nazianz.,u), in convertendis ad Christum animabus totus erat adeo, ut ab Evan- gelii praedicatione ne baptizandi quidem causa se distrahi pateretur, tamen curae pauperum in colligendis eleemosynis serio insistebat.“ Qui proinde communem Christi fidelium per tempus S. Quadragesimae discipli») Cf. Psal. 40, 1. — *) Prov. 19, 17. — *) ib. 28, 27 et 21, 21. — ‘) 4,11, 12. — ') Psal. 10,14. — s) Matth. 5,20- — ’) Rom. 13, 10. — •) Matth. 7, 12. — 8) sess. 23. c. 1. de reform. — I0) Matth. 25. 40. — ”) 1. Ep. 3, 16. — ”) Orat, de paup. amore.