Circulares litterae dioecesanae anno 1880 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
y procul dubio, ut a nutu et providentia Dei continuo nos dependere agnoscamus, nec pigeat nos unquam, indignitatis nostrae conscios, in humilitate cordis deprecari Illum, qui juxta Regium Vatem dat escam in se sperantibus in tempore opportuno, aperit manum suam, et implet omne animal benedictione. Avertit faciem, et omnia turbantur.1) Quaeramus insuper ante omnia regnum Dei et justitiam eius, ut caetera adjiciantur nobis2); satagamus recte vivere, animam a concupiscentiae tempestate et imbribus servare immunem, manus ab omni avertere iniquitate, et in planctu reverti ad Dominum Deum, qui ideo saepe subtrahit necessaria, quia in ipsius injuriam concessis donis abutimur, et illa contra voluntatem concedentis in manifestam eius offensam impendimus. Utinam non essent inter nostri aevi chri- stianosita animati, prout fuerunt illi, quibus Jeremias Propheta ingeminat dicens3) : „populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans, recesserunt et abierunt et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.“ Si quando igitur ad obligationes nostras pertinebat jejunio sociare eleemosynae, egentibus tribuendae, exercitium, nunc profecto misereri nos oportet super turba pauperum et frangere esurienti panem. „Vox enim Domini est, ait4) iterum S. Leo M., estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Ac ne dubitemus Deo tribui, quod impenditur indigenti, dispensatores eleemosynarum, quae commercia ineant, audiamus, Domino dicente, quae futura sit judicii sui forma, cum dicet ad dexteram collocatis : venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Peregrinus eram, et collegistis me. Nudus eram, et cooperuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me. Quaerentibus autem justis, quando aut qualiter potuerint ista dependere, respondens Rex dicet illis : Arnen, Arnen dico vobis, quamdiu fecistis haec uni ex minimis fratribus meis, mihi fecistis ..............Mundana benevolent ia in iis, quos adjuvat, habet finem; Christiana pietas in suum transit auctorem, dum in ipsum dicimur benigni, quem in nobis confitemur operari“. Quamobrem fidelium illi, qui justam causam petendae in lege abstinentiae relaxationis habeant, ut vult S. Leo M.5) eleemosynarum erogatione se sanctificent, ut in alimoniam pauperum abundantior sit eorum largitio, quorum ad abstinendum minor est fortitudo. Non culpatur infirmus jejunium solvens, a quo cibum accipit pauper esuriens ; nec escam sumendo polluitur, qui eleemosynam impertiendo mundatur. Cohiberi autem non possum, quin DD. Curatis eas in memoriam revocem obligationes, quibus ipsi, ceu pastores animarum, imprimis his in arctis rerum adjunctis erga curae suae creditos ac egestate pressos fideles tenentur. „Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine“ monet nos Sapiens. 6) Positi in angustiis fideles provocandi sunt, ut exemplo beati Jobi nomen Domini benedicant, vocesque ad coelum humili ac ferventi prece elevent deprecaturi. ut miserator et misericors Dominus det omnibus indigentibus escam in tempore opportuno, memores tamen, anxietates, quae modum superant, a Divino Nostro Salvatore reprobari, dicente7): „dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae, quid manducetis, neP Cf. P». 144, 15, 16. et 103, 29. — *) Matth. 6, 33. — •) 5, 23, sq. — ‘) serm. qu.idr. 7. _ *) serm. de jej. sept. mens. 2. — ‘) Eccl. 4, 8. — ’) Matth. 6, 25. sq.