Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

82 ratio declarat, evangelicam doctrinam mirabilibus quibusdam signis, tamquam certis certae veritatis argumentis vel ab ipsa origine emicuisse: atque ideo omnes, qui Evangelio fidem adiungunt, non temere adiungere, tamquam doctas fabulas secutos,1) sed rationa­bili prorsus obsequio intelligentiam et iudicium suum divinae subiicere auctoritati. Illud autem non minoris pretii esse intelligitur, quod ratio in perspicuo ponat, Ecclesiam a Christo institutam (ut statuit Vaticana Synodus) „ob suam admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus locis fecunditatem, ob catholicam uni­tatem, invictamque stabilitatem, magnum quoddam et perpetuum esse motívum credibi- litatis, et divinae suae legationis testimonium irrefragabile.“2) Solidissimis ita positis fundamentis perpetuus et multiplex adhuc requiritur philosophiae usus, ut sacra Theologia naturam, habitum, ingeniumque verae scientiae suscipiat atque induat. In hac enim nobilissima disciplinarum magnopere necesse est, ut multae ac diversae caelestium doctrinarum partes in unum veluti corpus colligantur, ut suis quaeque locis convenienter dispositae, et ex propriis principiis derivatae apto inter se nexu cohaereant; demum ut omnes et singulae suis iisque invictis argumentis confirmentur. — Nec silentio praetereunda, aut minimi facienda est accuratior illa atque uberior rerum, quae creduntur, cognitio, et ipsorum fidei mysteriorum, quoad fieri potest, aliquanto lucidior intelligentia, quam Augustinus aliique Patres et laudarunt et assequi studuerunt, quamque ipsa Vaticana Synodus3) fructuosissimam esse decrevit. Eam si­quidem cognitionem et intelligentiam plenius et facilius certe illi consequuntur, qui cum integritate vitae fideique studio ingenium coniungunt philosophicis disciplinis expolitum, praesertim cum eadem Synodus Vaticana doceat, eiusmodi sacrorum dogmatum intelli­gentiam „tum ex eorum, quae naturaliter cognoscuntur, analogia, tum e mysteriorum ipsorum nexu inter se et cum fine hominis ultimo“ peti oportere. 4) Postremo hoc quoque ad disciplinas philosophicas pertinet, veritates divinitus traditas religiose tueri, et iis, qui oppugnare audeant, resistere. Quam ad rem magna est philosophiae laus, quod fidei propugnaculum ac veluti firmum religionis munimentum habeatur. „Est quidem, sicut Clemens Alexandrinus testatur, per se perfecta et nullius indiga Servatoris doctrina, cum sit Dei virtus et sapientia. Accedens autem graeca phi­losophia veritatem non facit potentiorem; sed cum debiles efficiat sophistarum adversus eam argumentationes, et propulset dolosas adversus veritatem insidias, dicta est vineae apta sepes et vallus“5). Profecto sicut inimici catholici nominis adversus religionem pugnaturi bellicos apparatus plerumque a philosophica ratione mutuantur, ita divinarum scientiarum defensores plura e philosophiae penu depromunt, quibus revelata dogmata valeant propugnare. Neque mediocriter in eo triumphare fides Christiana censenda est, quod adversariorum arma, humanae rationis artibus ad nocendum comparata, humana ipsa ratio potenter expediteque repellat. Quam speciem religiosi certaminis ab ipso gen­tium Apostolo usurpatam commemorat S. Hieronymus scribens ad Magnum : „Ductor christiani exercitus Paulus et orator invictus, pro Christo causam agens, etiam inscripti­onem fortuitam arte torquet in argumentum fidei: didicerat enim a vero David extorquere de manibus hostium gladium, et G-oliath superbissimi caput proprio mucrone truncare.“ 6) *) II, Petr. I., 16. — *) Const, dogm. de Fid. Cath., cap. 3. — *) Const, cit. cap. 4. — ‘) lb. — *) Strom, lib. L, c. 20. - «) Epiat. ad Magn.

Next

/
Thumbnails
Contents