Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

83 Atque ipsa Ecclesia istud a philosophia praesidium christianos doctores petere non tan­tum suadet, sed etiam iubet. Etenim Concilium Lateranense V. posteaquam constituit, „omnem assertionem veritati illuminatae fidei contrariam omnino falsam esse, eo quod verum vero minime contradicat“ *), philosophiae doctoribus praecipit, ut in dolosis argu­mentis dissolvendis studiose versentur; siquidem, ut Augustinus testatur, „si ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitu­dine ; nam vera esse non potest“a). Verum ut pretiosis hisce, quos memoravimus, afferendis fructibus par philoso­phia inveniatur, omnino oportet, ut ab eo tramite nunquam deflectat, quem et veneranda Patrum antiquitas ingressa est, et Vaticana Synodus solemni auctoritatis suffragio com­probavit. Scilicet cum plane compertum sit, plurimas ex ordine supernaturali veritates esse accipiendas, quae cuiuslibet ingenii longe vincunt acumen, ratio humana, propriae infirmitatis conscia, maiora se affectare ne audeat, neque easdem veritates negare, neve propria virtute metiri, neu pro lubitu interpretari; sed eas potius plena atque humili fide suscipiat, et summi honoris loco habeat, quod sibi liceat in morem ancillae et pedissequae famulari caelestibus doctrinis, easque aliqua ratione Dei beneficio, attin­gere. — In iis autem doctrinarum capitibus, quae percipere humana intelligentia natu­raliter potest, aequum plane est, sua methodo, suisque principiis et argumentis uti phi­losophiam : non ita tamen, ut auctoritati divinae sese audacter subtrahere videatur. Imo cum constet, ea quae revelatione innotescunt, certa veritate pollere, et quae fidei ad­versantur, pariter cum recta ratione pugnare, noverit philosophus catholicus se fidei simul et rationis iura violaturum, si conclusionem aliquam amplectatur, quam revelatae doctrinae repugnare intellexerit. Novimus profecto non deesse, qui facultates humanati naturae plus nimio ex­tollentes contendunt, hominis intelligentiam, ubi semel divinae auctoritati subiiciatur, e nativa dignitate excidere, et quodam quasi servitutis iugo demissam plurimum retardari atque impediri, quominus ad veritatis excellentiaeque fastigium progrediatur. — Sed haec plena erroris et fallaciae sunt; eoque tandem spectant, ut homines, summa cum stul­titia, nec sine crimine ingrati animi sublimiores veritates repudient, et divinum benefi­cium fidei, ex qua omnium bonorum fontes etiam in civilem societatem fluxere, sponte reficiant. Etenim cum humana mens certis finibus, iisque satis angustis conclusa teneatur, pluribus erroribus, et multarum rerum ignorationi est obnoxia. Contra fides Christiana, cum Dei auctoritate nitatur, certissima est veritatis magistra; quam qui sequitur, neque errorum laqueis irretitur, neque incertarum opinionum fluctibus agitatur. Quapropter qui philosophiae studium cum obsequio fidei christianae coniungunt, ii optime philosophan­tur: quandoquidem divinarum veritatum splendor, animo exceptus, ipsam iuvat intelli­gentiam; cui non modo nihil de dignitate detrahit, sed nobilitatis, acuminis, firmitatis plurimum addit. — Cum vero ingenii aciem intendunt in refellendis sententiis, quae fidei repugnant, et in probandis, quae cum fide cohaerent, digne ac perutiliter rationem exercent: in illis enim prioribus causas erroris deprehendunt, et argumentorum, quibus ipsae fulciuntur, vitium dignoscunt: in his autem posterioribus rationum momentis po­tiuntur, quibus solide demonstrentur et cuilibet prudenti persuadeantur. Hac vero in­') Bulla Apostolid regiminis. — a) Epist 143, (al. 7) ad Marcellin. n. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents