Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIII.
72 „EMINENTISSIME PRINCEPS ! Cum S. Benedicti natalis saecularem annum universus eius Ordo celebraturus sit, Abbatia Montis Cassini pietati tuae enixe se commendat. Quo temporum injuria illam deduxerit, Te plane non fugit. Dejecta sedet, manumque tendit, ne una e Benedictina familia in laetissimo Parentis sui Jubilaeo canticum Domini canente, in salicibus suspendat organa sua. Si quod maiores nostri in ipsa Petri Cathedra et in Episcopalibus Sedibus sanctitatis et doctrinae monumentum reliquerint, nunc grati Tui animi in eos testimonium prodeat. Dispertire et dare pauperibus Episcoporum est; sed micas, quae in fractione panis cadunt de mensa Tua, ne prohibeas Benedicto, qui tot animas esurientes satiavit bonis. Fidelium Tibi commissorum charitatem erga nos compelle: et pia dona, quae in Tuis Ecclesiis collectae peragendae Tibi deferent, cura, ut habeam una cum nominibus oblatorum, ut ipsa in oblationum Regestum relata cum Pontificum et Imperatorum Diplomatibus Cassinense Tabularium posteris amandanda excipiat; quae, ut scripta sint in coelis, multa prece Dominum prosequemur. Adnexum exemplar Epistolae ad Abbates universi Ordinis S. Benedicti, quae apud nos ejusdem Jubilaei honestandi causa gerantur, omnino Te monet. Me sacrae purpurae Tuae fimbriam osculantem devotione et obsequio addictissimum habeas rogo. Datum ex Archicoenobio Montis Cassini mense Aprilis MDCCCLXXVII. Humillimus in Christo Servus D. NICOLAUS D’ ORGEMONT Abbas Cassinensis. AD REVERENDISSIMOS ABBATES ET MONACHOS UNIVERSI ORDINIS S. BENEDICTI ARCHI-COENOBII MONTIS CASSINI HUMILIS ABBAS. Quae nobis latae sunt literae de saeculari natalis anno S. P. Benedicti honestando a Reverendissimo D. Bonifacio Wimmer Abbate Monasterii S. Vincentii in finibus Pensylvaniae Americae septemtrionalis ad omnes Ordinis nostri abbatias missae, mira animum nostrum voluptate perfuderunt. Et tam prono studio eius officiis nostra accesserunt ingenia, ac si ea consilia fuissent una mente oborta, et uno alerentur spiritu. Eodem animo nobis innotuit, easdem excepisse quatuordecim Ordinis nostri Abbates, qui Illustrissimi Confratris nostri D. Alberti Eder in Archiepiscopum electi consecrationem sua praesentia decoraturi Salisburgum petierunt. Nec mirum est, quod Fratres tanto dissociati pelago, nos in eo consilio concordissimos sint nacti. Iam diu enim a maioribus nostris traditum est, nullo locorum, aetatis, ordinis discrimine nos distrahi, ubi Dei in Sanctis suis glorificandi res ageretur. Licet a Rev. Wimmer de eo, quod tantae rei ratio postulet, jam fuerit optime consultum, et jam a Germaniae Abbatibus et a nobis pleno suffragio in ejus mentem itum sit, probe tamen sciatis oportet, nos in hac Ordinis nostri arce locatos et ad SS. P. N. sepulchrum excubantes peculiari studio in id negotium fuisse perlatos. En igitur .