Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

57 vixerint, et, qui perierant, inventi sint. — Inter eos porro, qui reversione sua gaudium Nostrum cumularunt, illum imprimis commendatum volumus, quem ducem et caput se­cessionis ii, qui defecerant, constituerunt; magni enim fortisque animi nobile ac arduum praebens exemplum, lapsum se palam fateri non erubuit, honores et officia non iure quaesita sponte abdicavit, errorem suum salutari poenitentia curavit expiandum; tum ita actus moresque composuit, ut sincerae conversionis aperta praeferret indicia; ad Nos demum accedens subiectionis et obedientiae illustria exhibuit argumenta. Quare et cle­menter agendum cum eo duximus, et praeter usitatum disciplinae ecclesiasticae morem eidem indulgendum putavimus, ut episcopalibus insignibus ornatus incederet. — Faxit Deus, ut caeteri omnes, qui transfugam in defectione infausta sunt sequuti, ad castra Israel ultro redeuntem quantocius imitentur. Interea vero, dum ea spe nitimur, gratulandum Nobis est, quod diuturno cer­tamine consopito, catholicus Armeniorum coetus eiusque Patriarcha legitimus, pacem nacti cum dignitate, in possessionem iurium suorum ab Imperiali Gubernio Othomanico fuerint restituti. Qua de re meritas eidem Gubernio laudes conferimus, quod agnitis semel adversariorum calumniis ea libenter catholicis tribuerit, quae ipsorum ius et aequi Imperantis officium flagitabant. Hoc enim facto manifesto significavit, certum sibi ac destinatum esse, omnia fideliter exequi, quae de libero catholici cultus exercitio in Othomanica ditione tuendo, in publicis pactis conventis cum potentissimis Europae gen­tibus anno superiore canta et constituta fuerunt. Pro his itaque, Venerabiles Fratres, quae feliciter evenerunt, immortali bono­rum omnium Largitori Deo maximae agendae sunt gratiae, ab eoque suppliciter expe­tendum, ut eadem rata firmaque esse iubeat, novisque in dies provehat incrementis. Haec habuimus, quae Vobis hodierna die de Orientalium Ecclesiarum rebus breviter diceremus. Nunc vero gratum est Nobis, Venerabiles Fratres, publicam exhibere signifi­cationem Nostrae dilectionis et studii erga amplissimum Ordinem Vestrum, quem ab initio Nostri Pontificatus carissimum Nobis esse, ac praecipua semper in existimatione apud Nos tore declaravimus. Praeclarissimos enim et probatissimos viros hodie in Colle­gium Vestrum adlegere constituimus, quorum alii magna praestantia zeli, consilii, so- lertiae in pastoralibus muneribus gerendis, in animarum salute curanda, ac in Ecclesiae doctrina et iuribus tum publicis scriptis, tum verbi ministerio tuendis; alii magna com­mendatione scientiae et illustri fama, quam sive in docendi munere, sive nobilibus edi­tis ingenii sui monumentis adepti sunt; omnes demum immota fide erga hanc Aposto- licam Sedem, exantlatis pro Ecclesia laboribus, et egregiis meritis sacerdotalis virtutis et constantiae, multis argumentis spectatae et cognitae, sese dignos omnino exhibuerunt, ut sublimis honoris Vestri titulo et insignibus honestarentur. Hi sunt: Fridericus Lantgravius de Fürstenberg, Archiepiscopus Olomucensis. Julianus Florianus Desprez, Archiepiscopus Tolosanus et Narbonensis. Ludovicu8 Haynald, Archiepiscopus Colocensis et Bacsiensis. Ludovicus Franciscus Pie, Episcopus Pictaviensis. Americus Ferreira dos Santos Silva, Episcopus Portugalliensis. Cajetanus Alimonda, Episcopus Albinganensis.

Next

/
Thumbnails
Contents