Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
X.
58 Joannes Newman, Presbyter Philippian us e Congregatione Birmingamiensi. Josephus Hergenröther, Antistes Pontificiae Nostrae domus, Doctor in Academia Herbipolensi. Thomas Zigliara, Sodalis Ordinis Dominiciani, Rector Collegii S. Thomae Aquinatis de Urbe. Horum autem in numerum adjicimus etiam germanum Fratrem Nostrum Jose- phum Pecci, Bibliothecae Nostrae Vaticanae vicario munere Praefectum, de quo hoc unum dicemus, Venerabiles Fratres, eum diuturno litterarum ac severiorum disciplinarum magisterio perfunctum, Nobisque intimo affectu devinctum, pari a Nobis caritate diligi; eius vero electionis Vos, honestissimo iudicio Vestro, concordibus atque hamanissimis in ipsum studiis participes exstitisse; de quo propterea, ut par esse intelligimus, gratum Vobis animum profitemur. Quid Vobis videtur? Auctoritate itaque Omnipotentis Dei, Sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales: Fridericum Lantgravium de Fürstenberg. Ludo vicum Franciscum Pie. Julianum Florianum Desprez. Americum Ferreira dos Santos Silva. Ludovicum Haynald. Cajetanum Alimonda. Diaconos vero: Josephum Pecci. Josephum Hergenröther. Joannem Newman. Thomam Zigliara. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti. Amen.“ Strigonii, die 18-a Maii, 1879. Nr. 2261. Pro vacante per obitum Joannis Szabó parochia Nemce (inycii- si concursus publicatur. Dies 14. curr. supremus ultimusque fuit Joanni Szabó, Parocho Nemcsény- ensi, qui post brevem aegritudinem, ante quatuor dies enim adhuc sacris operatus est, aetatis 66, et sacerdotii 43 susceptis moribundorum Sacramentis obiit. Dum animam defuncti Consacerdotis piis ad aram suffragiis devoveo, pro beneficio, quod vacans reliquit, concursum, usque finem futuri mensis Junii duraturum, publico. Strigonii, die 18-a Maii, 1879. Nr. 2262. Statio docentis et cantoris in Nagyha- lap, filia matris Mohora vacat. Pro hac labii hungarici statione concursus in diem 17-am Junii, a. curr. defigitur. Emolumenta ejusdem sunt: 12 metr. pos. ager arabilis, quem fideles culti- vant; 30 metr. pos. siliginis et 12 fini titulo lecticalis; a Communitate 20 fini in aere parato et 1 currus foeni; a singula prole scholari, quae insimul 40 numerantur, 1 fi.; titulo stolae incirca 10 fini; pro pistura hostiarum ab eadem Communitate l/% metr. pos. tritici puri; tandem 8 mediae vini et 5 org. ligni focalis, e quibus 2 calefactioni scholae, 3 vero domesticae necessitati docentis cedunt. Habitatio constat 2 cubilibus, culina et camera cum exiguo horto postdomali. Libelli supplices, Senatui schol. cath. in Nagyhaláp inscribendi, exhibeantur ARD. Carolo Imády, Surr. VADiacono et Parocho Balassagyarmatensi. Strigonii, die 18-a Maii, 1879. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.