Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

51 IX. Quantam stragem ediderit insolita siccitas, quae in Africa Centrali a longiori jam tempore durat, quibusve miseriis perplexitatibusque eapropter involuti sint Missio narii, qui in illis regionibus semen disseminant Evangelii, omnisque verae culturae et prosperitatis, discimus e litteris ab Apostolico Vicario illius Missionis ad Eminentis- simum D. Cardinalem Archi Episcopum Viennensem, qua piae societatis, pro suble­vanda Missionariorum sorte coadunatae protectorem directis, quas vel ideo isthic sub nectere placuit, quod in hac quoque Archi-Dioecesi fiant pro praelaudata Missione col­lectae, quodve confidere liceat, benefactores, cognita deplorabili Missionariorum et po­puli, quem erudiunt, sorte ad conferendas symbolas alacriores fore. Nr. 2225. Apostoliéi Vicarii Missi­onis in Africa Centrali litte­rae ad D. Car­dinalem A-Eppum Yindobonen- sem de inau­dita in regio­nibus illis vi­gente sicci­tate, et huius deplorandis consectariis. „Chartumii in Nubia, 3. Septembris, 1878. Eminentissime ac Reverendissime Princeps ! Omnia opera Dei semper ad radices Calvariae prodire debent, et cum labo­riosissimus Centralis Africae Apostolatus, qui decimam partem universi generis hu­mani comprehendit, mirificum opus Dei sit, debet per crucem et calamitates transire, ut haec mundi pars infelicissima, horrendo satanae imperio adhuc subjacens, tandem ad veram fidem convertatur, et novi.-sima ad undecimam horam vocata in diademate aeter­nis distincto lapillis, quo Victricis Deiparae sine labe conceptae augustum caput redi­mitur, Nigrorum gens, jam Christo adjuncta, inter gemmas nigricans margarita efful­geat. Ecce crucem, quae Eminentiae Tuae meas distulit litteras. Cum primus Africae centralis Episcopus et Vicarius Apostolicus die 12-a Aprilis hujus anni ad meam Char­tumii residentiam pervenerim, proh dolor! majorem Vicariatus partem acerbissimis ob rutam angustiis gravissimisque perculsam calamitatibus propter extrema famis et sitis infortunia inveni, quae ob pluviarum anni elapsi parcitatem vel deficientiam orta sunt. Horrescit mens et deficit animus conspicientibus tot pauperes Nigritas extremo pallore confectos, per vicos et pagos errantes ad deserta loca, et in viis publicis lan­guentes inedia, et fame ac siti consumtos. Quam ob causam gravi urgentur discrimine Apostolicae nostrae Missiones et Instituta, in quibus ingens cujuscumque aetatis virorum et mulierum numerus nutriri debet, in remotissimis hisce interioris Africae regionibus, ubi quatuordecim abhinc mensibus annonarum et cibariorum pretia in immensum exar­serunt, et fere omnia primae necessitatis alimenta, sicut triticum, carnes, hordea et la- cticinia excandescunt in dies, ita ut emantur pretio duodecies et quindecies majori, quam sntea constare solebant. Et nonnulla istorum, sicut frumentum, jam deficere coeperunt, ut nullo pretio inveniri possint, et nonnullae ex nostris missionibus pluribus abhinc

Next

/
Thumbnails
Contents