Circulares litterae dioecesanae anno 1879. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

2 decertaverunt. Duo sicarii successive vitae Imperatoris et Regis Borussiae insidiabantur, illum e medio tollere volentes. Unius attentatum, Deo vitam Monarchae protegente, omni, alterius autem sicarii intento per ipsum fine quidem caruit, sed illum tamen ha­buit, quod Imperator graviter feriretur. Tam atrox crimen, quale regicidium est, ipse Monarcha ab irreligiositate potissimum ac socialismo, administri autem imprimis a posteriori monstro tamquam fonte repetebant. Hinc est, quod prior iteratis vicibus mo­nuerit ac urserit, ut curae, studiaque ad revehendam, implantandamque religionem con­verterentur. Ministri autem severas leges proposuerint, atque etiam obtinuerint contra socialismum ac socialistas, quorum numerus inde praesertim ab inaugurata pugna cul­turae mirum in modum increvit, quorum antesignani ob illam decretam, summoque rigore executioni mancipatam vehementer gratulati sunt, non quasi ipsi quempiam re­ligiosae convictionis ergo vexare aut persequi voluissent, sed quia facile praevidere licuit, statum rerum, qui dissidia religiosa consequi debeat, suae sectae, suisque moli­minibus egregie profuturum. Quod factum fuisse eventus comprobavit. Caeterum inter opinionem, quae regicidium ab irreligione sive incredulitate, et inter persuasionem, quae atrox illud facinus a socialismo derivat, nulla viget discrepantia ; nam socialismi quoque radix irreligio, imo omnis religionis negatio, sive atheismus est, ad quem so­cialismum tendere, nec ipsi eius antesignani inficiantur, imo vero aperte in comitiis professi sunt, probe intelligentes, monstrum illud non posse in mundo diffundi, nisi deleta et ex hominum cordibus evulsa religione, imprimis autem Catholica, quam so- cialistarum et communistarum sui temporis in Gallia facile princeps Proudhon velut unicum socialismi hostem declarare non dubitavit, quamobrem Catholicam praesertim Ecclesiam cane peius et angue odio prosequuntur, et omnibus modis debellandam sibi ducunt. Qui in historia plane peregrinus non est, novit, quod communismum et socia­lismum, reliquaque similia monstra ac commenta plurimum promoverint, promoveant- que late grassantis pantheismi magistri, in quos jam Genevensem sophistam ita inve­ctum legimus2): „Audacissimi sunt, ait, et philosophiae praetextu sibi hominum mentes et colla subjiciunt. Omnia evertentes, postremum miserorum solamen e cordibus ex­scindunt, potentibus ac divitibus fraena laxant, criminum remorsus, et virtutum gaudia exstinguunt. Et se jactant beneficos et magistros“, quas illi paradoxas doctrinas suis in libris, vel in cathedris proposuerunt de homine ex bruto animante, per successivas im­mutationes ad praesentem statum eluctante, de religionis, civilis societatis, imperii in illa et pactorum origine in timore vel fortuito casu dumtaxat quaerenda et invenienda, de progressu naturae et humani generis in motu quopiam recto vel circulari, quo omnia in mundo agantur, consistente, de mulieribus viris coaequandis, de emancipanda carne a lege spiritus, de dissolvendis singularum familiarum vinculis, ut nonnisi una existat humani generis familia, de absoluta omnium in juribus et bonis terrenis aequa­litate, de aerumnis plena praesenti societate ex naturae lege in aliam transmutanda, in qua politica regimina absolutissimae libertati, labor solatiis et omnis generis vitae commoditatibus, paupertas divitiis cedant, hae inquam et his similös doctrinae, seu po­tius deliramenta hodie jam in conventiculis, triviis, et volantibus pagellis ad captum populi traduntur, discutiuntur, propinantur. Quid mirum, si illae palato arrideant, et ‘) Emil. t. III.

Next

/
Thumbnails
Contents